Charter Document - 04870139
Charter Number: 04870139
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Transfer
Date: 1203
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Transfer
Date: 1203
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
Geste rei noticia ne processu temporis evanescat litterarum indiciis eternatur Sciant ergo presentes et futuri quod ego Galterius domini regis camerarius per licenciam domini Huonis Aurelianensis episcopi et per assensum tocius capituli ejusdem ecclesie ecclesiam de Acheris que sita erat infra ambitum murorum et pro eo nimis difficilis parrochianis omnibus et capellano introire volenti nullatenus oportuna in alium locum extra muros transtuli ubi presbiter et parrochiani liberum habeant introitum et jura parrochialia valeant adipisci Fuit et stabilitum quod partem primam veteris ecclesie mihi in capellam retineam et partem alteram diruere liceat sed locum illum a laicis usibus immunem et cum omni mondicia debeam custodire Omnes vero obvenciones que in capella provenient ad manum presbiteri majoris ecclesie devolventur Ceterum ne per translacionem ecclesie detrimentum aliquod sacerdos incurrat concessi et dedi eidem et successori ejus in perpetuum duos modios ibernagii boni in molendinis meis ad mensuram Acheriarum et unum modium vini legitimi in vinea mea de Acheris et ad mensuram ejusdem loci in festo sancti Remigii omnibus annis et singulis percipiendos Rem hanc voluit et concessit uxor mea Persoisa meique heredes Galterius et Guido eorumque uxores Margarita et Isabella voluntatem adibuerunt et assensum Quod ut ratum permaneat et semper stabile factum feci mandari litteris et sigilli mei robore confirmavi et testes apposui qui rei cum fieret astiterunt quorum nomina sunt hec Jobannes de Merevilla Guido de Acheris Raginaldus de Triciovilla Milo de Genoli Actum publice Acheris in aula mea incarnati Verbi anno MCCIII mense novembri regnante Philippo Ludovici filio illustrissimo Francorum rege