utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870165

Charter Number: 04870165
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1213
Date Type: Internal
Resource Link(s): Orléans, église cathédrale Sainte-Croix
map View Map
Charter:
Manasses Dei gracia Aurelianensis episcopus universis presentibus pariter et futuris salutem in Domino Noverint universi quod cum dilectus filius bone memorie Robertus quondam cantor Aurelianensis quatuor arpenta pratorum apud Marolium sitorum possedisset eaque ecclesie Sancte Crucis Aurelianensis pro anniversario suo in eadem ecclesia annis singulis celebrando in perpetuam ellemosinam contulisset nos intuictu quorumdam nobis asserentium prata illa de corpore episcopatus Aurelianensis extitisse jus in eisdem cepimus reclamare Verum ad petitionem quorumdam dilectorum nostrorum a reclamatione illa destitimus si quid juris in eisdem habebamus dilectis filiis decano et capitulo Aurelianensibus ob remedium anime prenominati cantoris liberaliter et imperpetuum concedentes Quod ut firmum permaneret et cognitum presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno incarnationis Dominice millesimo ducentesimo quinto decimo mense augusto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter