utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870168

Charter Number: 04870168
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1216
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
M[anasses] Dei gratia Aurelianensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum Herbertus de Vitriaco bone memorie Aurelianensis ecclesie quondam nutricius ob remedium anime Benedicti quondam avunculi sui et sue necnon et parentum suorum ad eorum et suum anniversarium annis singulis recolendum duos solidos census cum decima in vineis apud Combleium et domos suas sitas in claustro Sancte Crucis et insuper septem quarteria vinearum apud Boel ultra Ligerim partim in censiva Beati Evurcii partim in censiva Hugonis de Rua Nova militis constituta Aurelianensi ecclesie in perpetuum contulisset ad preces ipsius Herberti Aurelianense capitulum hec omnia magistro Gaufrido nepoti suo contulit et concessit quoad viveret possidenda Verum quia idem Gaufridus ad preces pie recordationis Hugonis quondam Aurelianensis episcopi predecessoris nostri dictum censum cum decima et taxatas domos Aurelianensi ecclesie cesserat metuens Aurelianense capitulum a parentibus dicti Gaufredi si ipsum seisitum de memoratis vineis in suo obitu invenirent sibi fieri prejudicium aut gravamen pro predictis septem quarteriis septem quarteria apud Bullum in clauso sita dicti capituli commutavit et concessit a censu et decima et omni alia exactione immunia salvo tamen eidem capitulo jure proprietatis ipsius Gaufridi perpetuo obtinenda ita videlicet quod si idem Gaufridus vineis illis falce et ligone prius excultis ferte decesserit de fructibus ejusdem anni suam sine contradictione aliqua faciat voluntatem et post ipsius obitum ad pretaxatum capitulum in hunc modum libere revertantur Ne hoc igitur cujuspiam calumpniante malicia rescindatur in testimonium et munimen presentes litteras ad petitionem partium sigilli nostri caractere fecimus consignari Actum anno Domini MCC sexto decimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter