Charter Document - 04870185
Charter Number: 04870185
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1219
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1219
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
Manasses Dei gracia Aurelianensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverint universi quod Johannes Papini de Marzeio in nostra presentia constitutus quicquid decime habebat apud locum qui dicitur vallis de Couloumine tam in blado quam in vino in parochia de Marzeio dilectis filiis L[eberto] decano et capitulo Aurelianensi pro viginti sex libris parisiensium se vendidisse recognovit Hanc autem venditionem Agnes uxor ejus et Philippus dicti J Papini filius coram nobis voluerunt et fide media concesserunt et tam ipsi quam prefatus J Papini ejusdem decime venditionem per interpositionem fidei corporalis supradictis decano et capitulo bona fide promiserunt guarentire Natalis vero Jocez et Amelina uxor ejus a quibus supradictus J Papini tenebat eam in feodum et insuper Jocelinus de Mota miles et Aelidis uxor a quibus dictus Natalis et uxor ejus eamdem similiter decimam in feodum tenebant premisse decime venditionem laudaverunt et concesserunt et quod eadem decimam sepe dictis decano et capitulo guarentirent per fidem prestitam promiserunt In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras scribi fecimus et sigilli nostri munimine confirmari Actum anno gracie millesimo ducentesimo nono decimo mense octobri