utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870222

Charter Number: 04870222
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1229
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Philippus Dei gratia Aurelianensis episcopus omnibus ad quos littere presentes pervenerint in Domino salutem Noverint universi quod Benedictus Sade et uxor ejus Eremburgis totam decimam bladi quam habent apud Westre videlicet sextam partem totius decime que ducitur in granchia monacorum Sancti Petri de Fossatis sicut idem Benedictus et Eremburgis ejusdem uxor possidebant dilectis filiis decano et capitulo Aurelianensibus pro quadraginta libris parisiorum pignori obligaverunt fide corporali prestita promittentes quod si decanus et capitulum Aurelianensis aliqua dampna vel deperdita super eadem invadiacone incurrerent pro defectu garantie ipsorum Benedicti et Eremburgis ejus uxoris eisdem integre resarcirent Supradictis vero Benedicto et Eremburgi uxori ejusdem et eorum heredibus dictam decimam quandocumque eisdem placuerit vel potuerint redimere licebit Hanc autem invadiacionem Petrus de Saran miles de cujus feodo movet dicta decima et Agnes uxor ejusdem Petri que in predicto feodo dotalicium se habere dicebat voluerunt et concesserunt fide data corporali promittentes quod decanum et capitulum in hoc conservarent indempnes et invadiationem sepedicte decime factam capitulo eidem capitulo bona fide garentirent In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras ad peticionem utriusque partis fecimus annotari et sigilli nostri munimine roborari Actum anno Domini MCC vicesimo nono mense maio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter