Charter Document - 04870223
Charter Number: 04870223
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1230
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1230
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
[Universis] presentes litteras inspecturis Guillelmus decanus Stampensis in Domino salutem Notum facimus quod Jaquelinus Chanteau de assensu et voluntate Ysabellis uxoris sue vendidit pro duodecim libris parisiensium suis quitis decano et capitulo Aurelianensibus quandam domum sitam apud Stamp[as] in censiva Ancelli de Papilione juxta domum que vocatur domus Sancte Crucis Aurelianensis Memorata vero Ysabellis fiduciavit quod in dicta domo jure dotalicii vel aliquo alio jure nichil de cetero reclamabit Ancellus siquidem de Papilione dominus censive et Maria uxor ejus venditionem istam voluerunt et laudaverunt et fide media quitaverunt et concesserunt dictis decano et capitulo domum memoratam cum omni libertate quam habebat in perpetuum libere possidendam ad sex denarios censuales annuatim in festo beati Remigii solvendos jure tamen censuali sibi et eorum heredibus reservato Guillelmus vero de Vauceleis retrodominus dicte censive hec omnia fide media voluit et laudavit In cujus rei testimonium ad parcium instantiam presentes litteras fecimus sigilli nostri impressione communiri Datum anno Domini MCC tricesimo mense maio