utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870224

Charter Number: 04870224
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1230
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Philippus Dei gracia Aurelianensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverint universi quod cum esset orta contencio inter nos ex una parte et dilectos filios decanum et capitulum Aurelianenses ex altera super jurisdictione ecclesiastica presbiteri et parrochianorum de Chillerra predicti decanus et capitulum ut constaret nobis de jure suo super hoc litteras bone memorie Manasse de Gallanda quondam Aurelianensis episcopi sigillo ipsius sigillatas nobis exhibuerunt in hec verba [] Verum quia in eisdem litteris quedam nimis obscure dicta esse apparebant et quedam nimis large sonare videbantur de communi nostro videlicet et decani ac tocius capituli consensu mediantibus viris bonis et obscuritas declarata et largitas temperata est circa quosdam articulos in hunc modum Sacerdos siquidem predicte ecclesie vel capellanus qui pro tempore fuerit ad synodos episcopi Aurelianensis veniet ut ibi decreta et mandata ab episcopo promulgata audiat quod si eum non venire vel ea non observare contigerit capitulo vel ci qui vices capituli geret in hac parte super hoc satisfaciet et episcopo etiam si requirat sibi satisfieri de contemptu sed ei tamen non nisi per justiciam capituli satisfiet Pensio autem quam predicte ecclesie presbiter capitulo singulis annis tenetur solvere summam viginti solidorum non excedet Super clausula vero illa que continetur in predictis litteris ut quemcumque voluerint sacerdotem in ecclesia illa instituant vel capellanum ponent cum verba civili modo sint intelligenda sic facta est interpretatio sive declaratio ut quemcumque voluerint licite scilicet et honeste in capellanum ponant vacante scilicet ecclesia et hoc infra sex menses alioquin elapsis sex mensibus si capitulum personam in ecclesia non instituisset episcopus ecclesie de persona provideret De hospitibus aultem episcopi qui manent vel manebunt in predicta parrochia et de vassallo ipsius de Chameroliis ita ordinatum est et concessum quod si quando causam habuerint ecclesiasticam coram capitulo vel mandato ipsius episcopus si ei videatur quod ibidem minus juste tractentur poterit mandare ei qui justiciam tenebit quod causam adducat coram se et tunc curiam suam capitulum vel mandatum capituli coram episcopo tenebit Per hanc autem declarationem temperationem sive ordinationem nullum alias sive in aliis fiat prejudicium litteris prenotatis sed eos approbamus et confirmamus Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo mense septembri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter