utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870228

Charter Number: 04870228
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1232
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis magister Robertus oficialis Aurelianensis in Domino salutem Noverint universi quod in nostra presencia constituti Johannes et Eremburgis uxor ejus recognoverunt se vendidisse decano et capitulo Sancte Crucis Aurelianensis duo arpenta et dimidium pratorum que habebant apud Marolium ut dicebant partim in censiva Sancti Benedicti et partim in censiva Stephani de Portu pro duo decim libris parisiensium de quibus ipsi Johannes et uxor ejus se tenuerunt coram nobis integre pro pagatis fide prestita promittentes quod in dictis pratis per se vel per alios nichil decetero reclamabunt nec facient reclamari immo dictam vendicionem predictis decano et capitulo ad usus et consuetudines Aurelianenses legitime garentient contra omnes De qua etiam vendicione predictis decano et capitulo prout dictum est garentienda Ebrardus Philipi et Gaufridus Barbarius pro dictis Johanne et uxore ejus plegii extiterunt Preterea Odelina mater dicte Eremburgis dictam vendicionem volens et approbans fide media renunciavit omni juri quod in dictis pratis racione dotalicii seu etiam alia quacumque ex causa habere poterat aut debebat In cujus rei memoriam ac testimonium presentes litteras ad requisicionem partium salvo jure domini episcopi in omnia fieri fecimus et sigillo Aurelianensis curie roborari Actum anno incarnationis Domini MCC tricesimo secundo mense junio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter