utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870235

Charter Number: 04870235
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1234
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Philippus Dei gracia Aurelianensis episcopus universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverint universi quod nobilis mulier Dyonisia de consensu mariti sui Dyonisii militis totum dotalicium suum quod habebat apud Altumvillare quod quidem ei dedisse dicebatur Matheus de Altovillari maritus quondam suus dilectis filiis decano et capitulo Aurelianensi coram nobis vendidit et quitavit sub precio duodecim librarum parisiensium singulis annis quamdiu predicta Dyonisia vixerit eidem vel ejus certo nuncio Aurel[ianis] in festo sancti Remigii solvendorum sub pena videlicet decem solidorum si die illa pretaxata summa non fuerit persoluta Non tenebitur autem ipsa vel ejus nuncius pecuniam illam requirere nisi a decano Aurelianensi vel ab offic[ialibus] ipsius si presens non fuerit decanus Fieri autem debebit requisitio predicta die illa ita tempestive quod bursarius capituli de solutione facienda sibi possit competenter precavere Condictum autem fuit et concessum quod predicta domina terram dotalicii sui ad presens debladabit et fructus terre illius in grangia dotalicii reponet et licebit ei ibi habere servientem suum usque ad instans festum Omnium Sanctorum qui gerbas suas et bladum suum custodiat ibidem Extunc vero nichil ibi de suo remanebit immo stramina et forragia decano et capitulo remanebunt sub estimatione tamen et arbitrio boni viri claves autem columbarii et totius herbergagii statim decano et capitulo tradentur salvis tamen eidem domine mobilibus sive omnibus que ad presens ibi habet exceptis columbis Super predictis autem conventionibus firmiter observandis prenominati Dyonisius et Dyonisia fidem in manu nostra prestiterunt corporalem Decanus autem et capitulum super hiis litteras tradere eis tenentur sigillo suo sigillatas Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo quarto mense julio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter