utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870254

Charter Number: 04870254
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1238
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis Aurelianensis salutem in Domino Noverint universi quod constitutus coram nobis magister Stephanus Le Coche clericus vendidit venerabilibus viris decano et capitulo Aurelianensibus pro triginta et quinque libris parisiensium de quibus in numerata pecunia tenuit se pro pagato quandam decimam suam non afforatam in decem et septem et dimidio arpentis vinearum sitis in loco qui dicitur Solereau versus ulmum Sancti Aniani et novem solidos census annui duabus denariatis et obolo minus super easdem vineas libera quieta et immunia ab omni dominio et honere et qualibet exactione fide prestita in manu nostra promitens quod circa dictam venditionem per se vel per alios decetero non veniet immo ad usus et consuetudines Aurelianenses dictis emptoribus legitime garantiret De dicta autem venditione Johanues Imperatoris et Johannes Mercatoris milites et Odo Cointet canonicus Magdunensis per fidem ad mandatum et preces dicti Stephani Le Coche se plegios statuerunt In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras ad petitionem dictarum partium sigillo curie Aurelianensis fecimus roborari Actum anno Domini MCCXXX octavo mense decembri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter