utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870257

Charter Number: 04870257
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1240
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis Aurelianensis salutem in Domino Noverint universi quod in nostra presentia constitutus Henricus decanus Sancti Petri Puellarum Aurelianensis exequtor testamenti Hugonis Le Cop militis totam decimam tam grossam quam minutam quam idem defunctus tenebat dum vivebat ab Herveo dicto Sanzavoir sitam in parochia de Jaunna apud locum qui Iriacum vulgariter nuncupatur in qua decima percipit presbiter de Jaunna duodecim minas videlicet ses avene et sex mixteoli annuatim vendidit et quitavit viro venerabili Raginaldo archidiacono Sigalonie nomine et ad opus ecclesie Aurelianensis precio viginti quinque librarum parisiensium de quibus dictus decanus coram nobis se tenuit integre pro pagato fide data promittens se dictam venditionem garantiturum ad usus et consuetudines Aurelianenses dicto archidiacono et ecclesie Aurelianensi Hanc autem venditionem voluerunt Auda mater dicti defuncti Hugonis et Gricia relicta ejusdem Hugonis Johannes et Helisendes dicte relicte filii concesserunt fide media promittentes quod in dicta decima ratione dotalicii vel alia quacumque de causa nichil decetero reclamabunt Preterea dictus Herveus de cujus feodo dicta decima primo loco movere dicitur et Reginaldus Sanzavoir miles de cujus feodo secundo loco movet ut dicitur dicta decima laudaverunt et approbaverunt venditionem antedictam et suum feodum amortificaverunt promittentes [] In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras ad petitionem partium sigilli nostri munimine fecimus roborari Datum anno Domini MCC tricesimo nono mense februario
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter