Charter Document - 04870273
Charter Number: 04870273
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1245
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1245
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis Aurelianensis salutem in Domino Noverint universi quod constituti coram nobis Hato de Vilaumer et Johanna ejus uxor vendiderunt decano et capitulo Aurelianensibus precio sexaginta et decem solidorum parisiensium de quibus coram nobis tenuerunt se integre pro pagatis sex minas seminatura terre site apud Provencheriam fide data concedentes quod contra dictam venditionem per se vel per alios dotis nomine aut alia racione in posterum non venirent immo eam eisdem emptoribus ad usus et consuetudines Aurelianenses legitime garantient Actum ad preces partium anno Domini MCC quadragesimo quinto