utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870343

Charter Number: 04870343
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recognition
Date: 1278
Date Type: Internal, A.D., Feast, Papal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
In nomine Domini Amen Anno ejusdem Domini millesimo ducentesimo septuagesimo octavo mense septembris die mercurii ejusdem mensis in festo beati Mathei apostoli indictione sexta pontificatus domini Nicholay pape tertii anno primo Per hoc publicum instrumentum pateat omnibus evidenter quod in presentia mei magistri Johannis de Altavilla publici auctoritate domini pape notarii et testium subscriptorum reverendus in Christo pater frater Guido Dei gracia Bituricensis archiepiscopus Aquitanie primas dixit et confessus fuit quod ei legitime constabat tam per antiqua instrumenta quam per testes ydoneos et fide dignos quod ecclesia de Mazeyo Bituricensis dyocesis que spectat ad presentacionem decani et capituli ecclesie Aurelianensis libera et immunis est et esse debet ab omni exactione questa procuratione synodo et a parata archidiaconi et archipresbiteri racione receptionis et procuracionis consuete que debetur a capitulo Aurelianensi cuilibet archiepiscopo Bituricensi semel in vita in ecclesia Aurelianensi Et quia dictus dominus archiepiscopus in sua novitate receperat a dicto rectore de Mazeyo Bituricensis dyocesis decem solidos turonensium ratione queste quam consuevit habere a rectoribus ecclesiarum dicte dyocesis Bituricensis idem dominus archiepiscopus reddidit domino Roberto de Chanlitre archidiacono Soliaci in ecclesia Aurelianensi et canonico Bituricensi dictos decem solidos nomine et vice dicti rectoris Actum anno mense et die predictis in domo fratrum predicatorum Bituricensium presentibus venerabilibus viris decano Bituricensi magistro Bovino priore de Salis Bituric dicto domino Roberto de Chanlitre magistro Andrea de Sancto Porciano archidiacono de Borbonio magistris Renerio de Senonis Johanne de Bregniaco Johanne de Paris canonicis Bituricensibus testibus vocatis et rogatis et aliis Et ego predictus magister Johannes de Altavilla publicus auctoritate domini pape notarius premissis presens interfui et de mandato dicti domini archiepiscopi presens instrumentum confeci et scripsi et in publicam formam redegi signoque meo signavi rogatus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter