utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870355

Charter Number: 04870355
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin/French
Charter Origin: Religious
Date: 1279
Date Type: Internal
Resource Link(s): Orléans, église cathédrale Sainte-Croix
map View Map
Charter:
A touz ceus qui verront ces presentes letres Guillaume Tibot garde de la prevoté de[] salut en Notre Seigneur Saichent tuit que nos l'an de Notre Seignieur mil CCIIIIxx et quinze le vendredi d'avant la saint Denis veimes unes letres saelées dou sael notre seigneur le roi non chancelées ne maumissées en aucune partie de soi en la maniere qui s'ensit lesqueles nos feimes trancrire mot a mot Philippus Dei gracia Francorum rex Notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod nos ob devocionem quam habemus ad ecclesiam Aurelianensem ob etiam remedium anime nostre ac inclite recordacionis Philippi quondam Francorum regis et Ysabellis ejus consortis carisimorum parentum nostrorum specialiter pro eorum anniversario quod singulis annis certa die sollempniter decanus et capitulum ipsius Aurelianensis ecclesie celebrare tenentur in eadem ecclesia concedimus eisdem decano et capitulo quod ipsi extra civitatem Aurelianensem in feodis aut retrofeodis nostris in augmentum reddituum et proventuum dicte Aurelianensis ecclesie possint acquirere sibi et eidem sue ecclesie usque ad summam vinginti libratarum parisiensium annui et perpetui redditus dum tamen in eis justiciam aut dominium non acquirant volentes quod eas teneant pacifice perpetuo sine coactione vendendi vel extra manum suam ponendi salvo in aliis jure nostro et in omnibus jure quolibet alieno Quod ut firmum et stabile perseveret presentes litteras sigillo nostro fecimus communiri Actum anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo sexto Parisius mense decembris J de Boch
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter