utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870376

Charter Number: 04870376
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0956
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
In nomine Domini Dei eterni et salvatoris nostri Jhesu Christi Lotharius misericordia Dei rex Noverit sagacitas seu utilitas omnium fidelium sancte Dei ecclesie nostrorumque tam presentium quam futurorum sollertia quia adiens serenitatem nostram vir venerabilis Ermenteus Aurelianensis ecclesie episcopus que in honore sancte et vivifice Crucis dinoscitur esse constructa in qua etiam manus Domini apparuit obtulit obtutibus nostris auctoritates predecessorum nostrorum regum et imperatorum gloriosissimorum que pancarte vocantur in quibus continebatur qualiter ei suisque successoribus inibi Domino famulantibus omnes res sancte prefate ecclesie quas ab antiquo tempore juste et legaliter possidebat et postea tam a regibus quam ab aliis sancte Dei Ecclesie fidelibus adquisivit perpetualiter ad deserviendum confirmaverunt Obsecrando itaque humiliter postulavit ut nos antecessorum nostrorum morem sequentes easdem res prefate ecclesie simili nostre auctoritatis confirmaremus exemplo atque precepto Hujus igitur venerabilis episcopi benignam petitionem cum consultu fidelium nostrorum ratam considerantes id agere decrevimus Res autem quas ab antiquis temporibus seu modernis ipsa tenebat ac modo retinet ecclesia he sunt monasterium sancti Evurtii monasterium sancti Lifardi cum rebus que sunt in Pontivo hoc est villa que dicitur Rais cum omnibus sibi pertinentibus et cum omnibus que sunt in Provincia et in Masconensi ad eandem abbatiam pertinentibus Monasterium sancti Maximini monachorum item capellam S Maximini juxta murum monasterium Sancti Petri virorum item Sancti Petri puellarum Sancte Crucis Gargogilensis Sancti Aviti cella Sancti Privati Sancti Petri Tauriacensis Sancti Saturnini Sancte Marie Draviacensis item Sancte Marie fabricate Sancti Johannis Sancti Marcelli Sancti Martini prope murum item Sancti Martini Crevennensis Sancti Laurentii Sancti Gervasii Puteus Sancti Sigismundi Sancti Vincencii Sancti Sergii Buccum monasterium Bellumcampum Screonas Marogilum item Marogilum Sancti Petri Magdunensis Forisciniacum cum rebus omnibus ad predicta monasteria vel cellas pertinentibus Sunt etiam he ville Silviniacus Pedeverius Bullus Maciacus Rofiacus Cennonus Castellanus Veteres mansiones Novavilla Liminiacus Buxiacus Nemaus Cationus Cambonnus Gaverdomnus et alodus Teodradi et res cum mancipio quas Deotimus et Agius venerabiles episcopi et alii Dei fideles eidem contulerunt ecclesie Res autem quas Karolus quondam augustus prescripte reddidit ecclesie quarum hec sunt nomina Basilicas Ulmetus Perpetiacus Gavenoilus Lalliacus Casionnus cum villis ad se pertinentibus id est Vienna Limogilo Buxerola Silviniaco cum rebus et mancipiis ad easdem pertinentibus necnon et villa Dendela quam Ludovicus junior quondam per preceptum reddidit Res preterea quas Karlomannus rex huic reddidit ecclesie he sunt Caltesium Marsiacus Burbra Puteolis item Rofiacus et Pauliacus fratribus Sancte Crucis in pago Biturigo Sunt preterea quedam res in pago Aurelianensi diversis in locis posite quas Radulfus rex prefate reddidit ecclesie hoc est in villa que vocatur Clepiacus mansos V et in villa Triganou pertinentem ad camdem villam Clepiacum capellam I mansum I uncias V et in predicto Clepiaco une[ias] IIII In Mardiaco ecclesia I In Arunto une[iam] I in Buciaco quartas II In Barberoni villa quartam I In brolio Monbleni quartam I In Canolico une[iam] I In Domiciaco quartam I In Abel mansos V absos In Sigilariis mansum I absum In Gaugiaco dimidiam ecclesiam super fluvium Bonoie In Bocas mansiones mansum I in Lauriaco ecclesiam I mansos VI in Sutriniaco mansum I cum ecclesia et inter Ligerum et Ligeritum per deprecationem Lamberti mansum I Dedit preterea quidam vir nobilis nomine Vivianus pretaxate ecclesie moderno tempore in ipso pago alodum per diversa loca positum hoc est in Baridono cum brolio et terra arabili et in alio loco qui dicitur Mansus Meraldi cum terra arabili et casualibus Item quedam venerabilis matrona nomine Girberga alodum in eodem pago villam que vocatur Gavasia cum terra arabili et brolio et in alio loco in villa que vocatur Suriacus terram arabilem cum pratis et silva glandifera Item in pago Carnotensi quartam partem de villa que vocatur Judeis Dedit itaque quidam nomine Walterius quondam Hebreus postea vero christianus clausum prope murum Aurelianis civitatis fratribus Sancte Crucis habendum magno precio emptum a monachis Sancti Benedicti Item quedam matrona in eodem pago alodum in villa que dicitur Saviniacus cum vineis et terris arabilibus Memorata igitur monasteria cellas et villas cum alodis [] precipimus ut nullus comes nullus vicecomes [] seu tarditate
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter