utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04870384

Charter Number: 04870384
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1211
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Philippo excellentissimo domino Dei gratia Francorum regi decanus totumque Aurelianensis ecclesie capitulum salutem et debitam in omnibus reverentiam Quanto dignius est nomen regum et gloria tanto debet impendi regibus dignus honor et subjectio consummata Reverendum patrem episcopum nostrum quia deliquit in vos mancipatione regalium spoliastis Et quia propter exhortationem vestram ejus civitatem et personas civitatis supponere noluimus interdicto nobis grates porrigitis copiosas propensius ammonentes quod regale decus a nobis in tam pia constantia conservetur et interdictum quantum poterimus differatur Testis enim est Dominus cogitationum cognitor et scrutator quod nos regnum et salutem regni totis visceribus diligentes secundum nostre modicitatis effectum vestre majestatis magnificentiam ampliamus et differemus generalem sententiam promulgare donec jus scriptum nos contigerit perurgere Nos igitur que regum sunt regibus et que Dei sunt Deo reddere cupientes vestram excellentiam exoramus quatinus tam pium tam honestum episcopum in favorem vestrum et gratiam admittatis ne forte quod absit per rigorem justitie compellamur promulgare generaliter interdictum si cor vestrum nimium fuerit induratum Scripture sacre profert judicium quod a fidelibus est plene regibus defferendum Divinum monitum perfecte sequitur qui partem regiam fovere sicut expedit comprobatur
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter