Charter Document - 04871133
Charter Number: 04871133
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1280
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1280
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
Manasses Dei gratia Aurelianensis episcopus omnibus ad quos littere presentes pervenerint in Domino salutem Noverint universi presentes pariter et futuri quod Johannes filius Baudrici de Campiniaco in nostra constitutus presentia pignori obligavit pro septem libris et quatuor solidos parisiensium magistro Hamerico capellano nostro totam decimam quam habebat apud Sanctum Agilum que movet de feodo capellanie nostre salvo servicio suo quod dictus Johannes eidem ratione feodi debebat quia ad eum decima devenerat memorata Quod ut ratum permaneat nos ad peticionem dictorum magistri Hamerici et Johannis presentem paginam fecimus annotari et sigilli nostri munimine roborari Actum anno incarnationis Dominice millesimo ducentesimo octavo