utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04880004

Charter Number: 04880004
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1006
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Rotbertus divina propitiante clementia rex Si fidelium nostrorum justas benigne petitiones suscipimus easque ad pium effectum prosperando perducimus hoc sine dubio agimus unde communis utilitas profectum suscipiat regiaque celsitudo firma et stabilis atque gloriosa omnimodis ubique consistat Cunctorum igitur sancte Dei Ecclesie fidelium tam presentium quam etiam futurorum nostrorum quoque industria successorum noverit quoniam adiens nostre serenitatis genua quidam nostrorum militum nomine Ansoldus et uxor sua Reitrudis sumissa prece petiit quatinus Sancti Dionisii de Parisiaco Carcere canonicis inibi Deo famulantibus assensu Rainoldi Milidunensis pagi comitis et Parisiace sedis episcopi septem mansos et dimidium qui sunt in comitatu Parisiaco in villa que dicitur Furcas sub autoritate precepti perpetualiter concederemus Placuit nostre Excellentie his annuere precibus et sicut ipse poposcit de septem mansis et dimidio predictis Sancti Dionisii canonicis regale preceptum statuimus habendum Ipsos autem VII mansos et dimidium cum mancipiis et universis eorum appendiciis per succedentia tempora Domino adjuvante sine aliqua diminutione vel abstractione teneant ac absolute secure possideant nemine inquietante Si quis autem quod minime venturum esse credimus contra istius precepti auctoritatem presumptive temptaverit insurgere ipse et petitio ejus adnullata coram regia majestate maneat et coactus judiciaria potestate auri xx libras componat et quod repetit nullo modo vindicari valeat sed presens precepti auctoritas firma eternaliter subsistat Et ut hec nostre auctoritatis concessio firma et stabilis perpetualiter maneat manu propria subter firmavimus et sigilli nostri impressione insigniri delegavimus Franco cancellarius palatii subscripsit Actum palatio Aurelianis III idus Novembris anno VIIIIX regnante Rotberto gloriosissimo rege
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter