utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04880018

Charter Number: 04880018
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1079
Date Type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis patris et filii et spiritus sancti noverint cuncti fideles sancte Dei ecclesie quod Ego gratia Dei rex Francorum Phylippus nomine dono et concedo Domino Deo et Sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Claniacum In manu domni Hugonis abbatis et omnium abbatum qui In eodem loco futuri sunt post eum In eternum locum qui dicitur sancti Martini ad Campos quem pater meus Hainricus fundavit Ut habeant et possideant In perpetuum Cum omnibus appendiciis ad eundem locum pertinentibus id est terris vineis sicut Engelardus abbas possedit In vita patris mei et In tempore meo salva subjectione debita sancte matri ecclesie Parisiacensi facio autem hanc donationem pro remissione peccatorum meorum et genitoris genitricisque mee et omnium regum Francorum antecessorum meorum Ut Cum omni libertate et quiete absque ulla calumpnia alicujus viventis persone vel potestate prefatus locus Cluniacus possideat Ut Deus omnipotens intervenientibus beatis apostolis suis Petro et Paulo regnum et vitam nostram Cum pace et tranquillitate disponat In presenti seculo et In futuro seculo sempiterna gaudia concedat Ut autem Hec donatio firma et stabilis atque inconvulsa permaneat hoc preceptum manu propria firmo et corroboro ac sigillo proprio sigillari precipio testibusque firmandum trado Signum Phylippi regis Francorum Si quis autem hoc donum vel preceptum calumpniare temptaverit iram omnipotentis Dei et omnium sanctorum ejus incurrat et insuper regia potestate constrictus vendicare nequeat quod repetit usque dum a calumpnia recedat Signum Aganonis Heduensis episcopi Signum comitis Rainaldi de Nivernis Signum Rotberti de Alliaco Signum Walterii de Clamiciaco Signum Ebonis de Montecelso Hujus rei testes sunt et confirmatores canonici ipsius loci Goifredus prior Eustachius Gislebertus Daimbertus Gauterius II Mainardus Goisbertus Malfredus Bernardus Hugo Rotbertus Arraldus Ego Gillebertus ad vicem Rogerii cancellarii relegendo subscrispi Actum publice apud sanctum Benedictum de Floriaco anno Incarnati Verbi millesimo LXXVIII anno regni nostri xviiii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter