utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04880032

Charter Number: 04880032
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1088
Date Type: Internal, A.D., Regnal, Episcopal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
map View Map
Charter:
In nomine summe et individue Trinitatis Divinarum auctoritate Scripturarum informamur ut dum tempus habemus bonum ad omnes maxime vero ad domesticos fidei operemur et peccamina ac iniquitates nostras elemosinis redimentes amicos et receptores in eterna tabernacula juxta illud Evangelicum de his que relinquenda indigne possidemus nobis faciamus Qui vero fideliores amici ac veriores pauperes seu ad interpellandum Deum familiariores quam hii qui instar Apostolorum omnibus exuti pauperem Xpistum et ipse pauperes sunt secuti ac pro amore celestis Patrie dura obediencie onera laturi alterius jugo se summiserunt religiosi scilicet ac catholici monachi Quisquis ergo in multis se meminit deliquisse studeat necesse esse illis prodesse et auxiliari quorum merita sibi credit in ipso districto examine suffragari Hec itaque et hujusmodi ego Goisfridus Dei gratia Parisiorum episcopus ad me pertractans notum fieri volo omnibus tam presentibus quam futuris quoniam confratrum ac amicorum nostrorum monachorum Cluniacensium in ecclesia Beati Martini prope Parisius sita Deo famulantium exemplo ac petitione provocatus dono Deo et ipsi predicte ecclesie que vocatur de Campis fratribusque ibidem Deo servientibus altare quoddam quod fuerat mei juris cum atrio et his omnibus que ad ipsum altare pertinent in villa quadam Bungeias nomine que villa ex largitione pie memorie excellentissimi regis Francorum Henrici qui ipsam predictam ecclesiam honorifice restauravit cum multis aliis donariis ipsi ecclesie primum tradita fuerat Hoc inquam altare cum omnibus reditibus et redibitionibus ejus dono liberum concedo et transfundo predicte ecclesie ipsisque fratribus Cluniacensibus perpetuo jure tenendum et possidendum nullo michi vel successoribus meis inibi jure retento preter sinodum ac circadam et curam animarum parrochiano presbitero a nobis commissam Hoc idem facio et ego Drogo archidiaconus in cujus archidiaconatu ipsum altare habetur et ad cujus manum tercia pars omnium redituum ipsius altaris tunc pertinebat omnia videlicet supramemorata predicte ecclesie donando et concedendo laudantibus quoque et annuentibus omnibus canonicis tam prepositis quam inferioris ordinis ecclesie Beate Marie Parisiensis Et ut hoc donum stabile et inconcussum permaneat hanc cartam in qua me precipiente hec omnia scripta sunt sigillo meo subtersignavi ego ipse episcopus Goisfridus ac Drogo archidiaconus omnesque prepositi ac clerici mei manufirmatam ac signis ac nominibus nostris subterscriptam cum plurimis aliis tam clericorum quam laicorum autenticis personis corroboravimus Quod si quis hec calumpniari et contra facere quod absit et quod minime credimus presumpserit sciat se perpetuo anathemati subjacere atque in gehennalibus penis cum Juda proditore torquendum qui ea qui egenis mittebantur legitur surripuisse Actum Parisius publice in capitulo Sancte Marie Parisiensis anno ab Incarnatione Domini M octogesimo octavo regnante Philippo Francorum rege anno xxviii Goisfredo vero Parisiorum episcopo anno xxvii indictione quoque x Signum Goisfredi Parisiorum episcopi S Johannis decani S Joscelini archidiaconi S Walterii sacerdotis S Goderanni sacerdotis S Walterii canonici et Meldensis episcopi S Ivonis archidiaconi S Rotberti sacerdotis S Rogerii sacerdotis S Haimonis sacerdotis S Radulfi diaconi S Bernardi diaconi S Bernardi diaconi S Drogonis archidiaconi S Waleranni precentoris S Odonis subdiaconi S Rainaldi subdiaconi S Ollandi subdiaconi S Isembardi subdiaconi S Hugonis subdiaconi S Guidonis pueri S Walterii pueri S Wilelmi pueri Hii quoque sunt testes qui interfuerunt Lisiardus decanus Ste Genovefe Wido de Kala Hugo filius Frederici Fulco monetarius Walterius de Nusiaco major Ebrardus decanus de Nusiaco Walterius major de hac villa Warinus frater ejus Theo frater ejus Alermus major de Aneto Hugo de Aneto Engelardus de Sancto Marcello Hilgodus de Sancto Marcello Durannus decanus de Bungeia Walbertus de Bungeias Walbertus frater ejus Archembaldus de Bungeias Hubertus frater Ebrardi Helleboldus Poncius filius Ebrardi de Nusiaco Malgerius Wlgrinus cancellarius scripsit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter