utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04880040

Charter Number: 04880040
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1089 - 1090
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Divinis Scripturarum auctoritatibus informamur frequentius autem Apostoli monitis quasi quadam manu sollicitudinis excitamur ut dum tempus habemus bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei operemur et peccata nostra elemosinis redimentes amicos et receptores nobis in eterna tabernacula faciamus Quisquis ergo se multis meminit deliquisse studeat necesse est illis prodesse quorum precibus in districto examine non est timendum in manus Dei viventis incidere Talibus autem humilitas nostra placere non differat et necessaria petentibus habundans misericordia manum benedictionis non retrahat Ego igitur Gosfridus gratia Dei Parisiorum episcopus ante mentis oculos diem illum reducens et periculum anime mee hinc accusante conscientia hinc non adeo defendente misericordia metuens monachis Cluniacensibus apud Sanctum Martinum de Campis Deo servientibus quatuor altaria et queque sunt ad ea pertinentia donamus nulloque nobis nostrisque successoribus in eis jure retento preter synodum et circadam et ecclesiarum reconciliationem curamque animarum parrochiano presbitero a nobis concessam perpetuo jure possidenda concedimus unum videlicet in villa que dicitur Cevrannus aliud apud villam Nociacum annuentibus comite Domnimartini Hugone et Guarino Milonis filio et Milone Guarini hec enim duo altaria supradictus comes ex nostro Guarinus vero ex comitis possedit beneficio Terciumque in villa que vocatur Campiniacus quartum in ea que nuncupatur Balbiniacus annuentibus Joscelino archidiacono et Gualeranno cantore quorum illud Campiniaci Joscelinus ex nostro illud autem Balbiniaci Gualerannus habuit benefitio Hoc etiam libenti animo concesserunt Drogo et Rainaldus archidiaconi in Drogonis enim archidiaconatu illa duo qui sunt Cevranni et Balbiniaci in Rainaldi vero ea que sunt Campiniaci et Nociaci consistunt altaria Ut autem hoc donum stabile inconvulsumque permaneat cartam istam fieri precepimus manuque propria firmavimus manibusque canonicorum nostrorum firmandam tradidimus nostroque sigillo subter signavimus Actum Parisius in capitulo Sancte Marie anno Incarnationis Dominice MLXXXVIIII regnante Philippo rege anno xxxi Goffrido vero Parisiensi episcopo xxx indictione quoque xii S Goiffredi Parisiorum episcopi S Johannis decani S Gualeranni precentoris S Drogonis archidiaconi S Joscelini archidiaconi S Rainaldi archidiaconi S Gualteri canonici et episcopi Meldensis S Fulconis sacerdotis S Goderanni sacerdotis S Rogerii sacerdotis S Bernardi levite S Haimonis levite S Arnulfi levite S Alberici levite S Odonis subdiaconi S Thevini subdiaconi S Isembardi subdiaconi S Widonis pueri S Guilelmi pueri S Gauteri pueri S Hugonis pueri Wlgrinus cancellarius scripsit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter