utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04880044

Charter Number: 04880044
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1093
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Notum facimus cunctis fidelibus f et p quod duo fratres Gausbertus et Rohardus dederunt ecclesie Sti Martini de Campis totam terram quam apud Pontem Hebali possidebant liberam nichil cuiquam preter ecclesie Sti Martini reddentem Hoc etiam publice factum est in ecclesia sepe dicti sepeque dicendi Beati Martini donumque a supradictis fratribus super sacrosanctum altare est positum cunctis videntibus et audientibus qui adfuerunt qui icirco ut testes existant advocati sunt Inter quos advocatus fuit Hildigerius de Greva de cujus feodo terra erat qui et hoc concessit et manu propria donum firmavit Hoc etiam concesserunt uxores eorum et filii quarum uxorum sunt nomina Herenburgis et Gebelina filiorum autem Odo et Rainaldus Concessit et hoc frater eorum Aszo nomine qui quamvis non esset heres terre illius emptio enim supradictorum fratrum erat tamen ne contrarius esset ecclesie in aliquo decem solidos accepit et sic ecclesie Sti Martini libere concessit Notandum est eciam quod supradicti fratres Gausbertus videlicet et Rohardus pro dono supradicte terre quinquaginta solidos habuerunt Hujus tei testes sunt supradictus Hildigerius Odo de Balbiniaco Maingodus Warinus frater majoris Theudo frater ejus Joscelinus carpentarius Bernardus de Aneto Jonas Ansoldus Godefredus Albericus Notandum est eciam et huic cartule inserendum quod Tebertus prepositus terram de qua superius tractavimus ecclesie Sti Martini dedit sed Walterius miles qui post decessum ipsius uxorem ejus accepit cui jure hereditario terra pertinebat sub calumpnia aliquantulum contrarius extitit Qui Deo annuente cum eodem uxore nomine Avelina et ipse concessit Interfuerunt autem huic concessioni homines isti Aszo frater ipsius Walterii Morinus Aszo panetarius Fredericus et Bernardus de Sancto Dionisio Walterius Rusellus De nostris fuerunt hi Walterius major Rotgerius filius ejus Warinus frater ejus Helgotus Herluinus filius ejus Radulfus faber Herbertus de Ponte Isare Walterius Ansoldus corvisarius Lanbertus hospitarius Hubertus de Nogento et alii multi Actum est Parisius apud Stum Martinum mense novembri in porticu sacristie anno Incarnati Verbi MXCIII regnante Philippo rege
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter