utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04880058

Charter Number: 04880058
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1067 - 1095
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Post domini nostri Jhesu passionem et sue gloriose mortis resurrectionem in universis gentibus predicatio successit profutura ita ut fide Xristi crescente multi esse martires sive confessores meruerunt Nec mirum quia illis aderat cor unum et anima una et erant eis omnia communia de quibus dicitur Laudemus viros gloriosos Ad eorum nostris in temporibus societatem quadam matrona tetendit ingenua natalibus regni Francorum ac probis moribus generosa et ut cum fratre soror cum patre scilicet Herveo Burchardi Montismorenciaci genealogiam duxit Audierat enim Dominum dicentem Nisi quis renuntiaverit omnibus que possidet meus esse non potest discipulus Propter quod omne quod sibi aderat proprium dereliquit et ut Xristi pauper fieri posset cenobium Ste Marie et Sti Pauli adiit ibique sanctimonialis effecta se totam ad Deo serviendum optulit Sed non post multos dies ibi communi consilio decretum est ut ad quandam villam que vocatur Aysenvilla quam in alimoniis sanctimonalium sue dederat ecclesie obedienter permansura remearet Sic illa prout sibi permissum fuit peregit Tum denique propter corporis infirmitatem et annorum suorum pluralitatem cotidie ad ecclesiam ire non poterat obedientiam sibi impositam ut onus importabile graviter sustinebat Igitur Deo opitulante Spiritus Sancti gratia admonente Gaufredum Parisiensis ecclesie episcopum ac Drogonem archidiaconum misericordiam deprecatura requisivit ut eorum assensu quoddam oraorium facere posset in auribus oculisque eorum multimodo deploravit At illi continuo assensum dederunt eo tenore si a sacerdote Rotberto qui ecclesie preerat impetrare potuisset Que audiens leta rediit et ad sacerdotem quantocius perrexit eique rem quam impetraverat per ordinem enarravit Quibus auditis sacerdotis animus perturbatus extitit In futurum precavere cepit matris ecclesie ne perderet timens modis quibuscumque potuit contradixit Verum ubi animum episcopi et archidiaconi cognovit illius jussioni non resistit sed dixit se concessurum si mater ecclesia beneficia que a primordio optinuerat non amiserit Quod ex utraque parte concessum est tali conventu quod in illa ecclesia in Nativitate Domini missa a populo non audiretur neque cantaretur neque in octavis Domini neque in Apparitione neque in Purificatione Ste Marie neque in Capite Jejunii neque in Natale Sti Acceoli neque in Dedicatione ecclesie neque in Ramis palmarum neque a quinta feria ejusdem septimane usque ad secundam feriam subsequentis ebdomade nec in Rogationibus nec in Ascencione et in die Pentecosten neque in Natale Omnium Sanctorum et defunctorum neque sponsus cum sponsa benedictionem acceperit neque mulier post partum ad purificationem venerit Et quicumque conventus hos tales violare voluerit gladio anathematis nisi resipuerit percutiatur Et hujus talis conventus testes fuerunt Gaufredus episcopus Drogo archidiaconus Rotbertus presbiter et alii quamplurimi Laici vero Otto major Arnulfus frater ejus Goifridus Drogo Grinbertus Ermenfridus Drogo miles Airidus et ceteri quam plures regnante Philippo rege Francorum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter