utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04880074

Charter Number: 04880074
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1096
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
map View Map
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Singulorum hominum justitia cum per se aut fere nulla aut vere satis exigua sit necessarium valde est hanc inter universos sustentationis vicissitudinem discurrere que ad bene subsistendum et Deo standum quod ipsi ex se non habent alterni suffragio solatii plene percipiant Neque vero cuiquam de suis sibi virtutibus ita blandiendum est ut vel eas sibi ad beatitudinis meritum sufficere vel aliene opis presidio se minime indigere credere debeat cum ex hoc quoque electorum perfectio constet ut cum in monte Virtutum steterint in convalle se Humilitatis aspiciant et adhuc profectum non tantum per se sed et per alios querant Omnibus igitur Celesti vocatione vocatis sursumque ire necesse habentibus cum sublimium virorum auxilio indigere perspicuum sit infra positos quales nos sumus indigni et peccatores videndum etiam est utrum e converso inferiores aliquid in promovendo superioribus conferant Atqui ipsis etiam bonis aliorum minus bonorum suffragatio expetenda videtur qui ideo quorumlibet fidelium societa[tem et frater]nitatem asciscunt Quam omnium commendantibus notis Deo regi suo gratiores se fore recte sentiunt Et vere bonum est omnium in com[mune magnorum] sive parvorum oratio etsi enim nostra non impetrant merita tamen quia omnes uno spiritu Dei vivimus Hunc eundem in nobis et postulantem credimus et impetrantem Adhuc autem quotquot fideliter aliquid petentes nomen Domini Jhesu invocamus proximus noster est et exaudiens ut nomen suum invocatus agnoscat et non avertat Ipse utique et Spiritus ejus totius Ecclesie pax et unitas hoc inspirare et preficere dignatus est ut sancta Suessionensis mater Ecclesia et Sti Martini Parisiensis qui cognominatur in Campis Deo familiaris Congregatio amplius in Xristo sancto federe conexe orationum et beneficiorum gratia mutuo perfruantur Videns igitur ego Hugo Dei gratia Suessorum episcopus hanc utriusque ecclesie conexionem viam ad Celum esse decrevi totius capituli nostri deposcente affectu illi beate Congregationi Ecclesiam nostram benignam esse hac quoque ratione et commodam Concessimus enim prefato Beati Martini monasterio in personatum et quiete habenda altaria unum Ste Gemme sine illa etiam exactione que vulgariter dicitur sonniata alterum cum sonniata in villa que Noa vocatur salvo episcopi debito jure Nimirum eis Dei electis et jam Dei gratia hoc fratribus nostris annui dignum fuit qui suam nostramque congregationem unam domum fieri et sic amodo appellari volentes ita sue sanctitatis obsequium nostre dilectioni et saluti se impendere fideliter promiserunt ut et nostros vivos ubique in suis locis tanquam suos suscipiant et pro mortuis curam parem suorum agant Denique pro omnibus canonicis nostris vivis sive defunctis in eternum specialiter orent Sed et ipsi quo sublimiores sunt eo humilius nostre fraternitatis participationem poposcerunt quod nos quoque eis contulimus ejus rei utilitatem non de nostris meritis sed de eorum fide et Dei misericordia presumentes Hujus itaque sancte societatis memoriale in altarium prefatorum concessione cum sigillo nostro designari censuimus ut et quanta sit utriusque ecclesie invicem devotio queve nostra concessio omnibus innotescat Signum Hugonis episcopi S Petri et Fulchonis archidiaconorum S Lisiardi prepositi S Hugonis decani S Ingelramni et Ebali archidiaconorum S Warneri Odonis Hugonis item Hugonis Gualteri Rogeri Petri Gualteri sacerdotum S Rotberti precentoris Erchenaldi Petri Rainardi Manasse Fulconis Odonis Girardi Bernardi Rotberti item Rotberti diaconorum S Teobaldi Ivonis Anselli Gualteri Bartolomei Giraldi Odonis item Odonis Adam Johannis Rainoldi Guarneri Gualteri subdiaconorum S Petri Ivonis Ansoldi Hugonis Arnulfi Willelmi Walterii Ingelranni Ansculfi acolitorum Actum in urbe Suessonica in basilica Sanctorum martirum Gervasii et Protasii anno Dominice Incarnationis MXCVI indictione iii Ego Hugo sancte Suessionensis ecclesie cancellarius relegi et subscripsi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter