Charter Document - 04880094
Charter Number: 04880094
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1102
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1102
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis congregata omnis novit Ecclesia Dei filium unam in eadem sancta Trinitate personam gratia humane reconciliationis carnem assumpsisse et discipulis suis in terra pacem tenendam mandasse et in discessu corporalis presentie pacem eis reliquisse pacem dedisse et per sanguinem Crucis sue sicut ait Apostolus que in celis et que in terra sunt pacificasse Si igitur veraciter ejus discipuli sumus pacis et unitatis vincula illibata conservare debemus Hujus vero tam saluberrime atque excellentissime auctoritatis consideratione permotus ego frater Hilgodus Majoris monasterii abbas et fratres nostri Majoris monasterii filii [anno videlicet ab Incarnatione Domini MCI] causa auferende discordie que inter fratres nostros Majoris monasterii monachos et monachos Sti Martini de Campis de parrochia Puteacensi diu extiterat quamnostri monachi aliquanto tempore licet non quiete tenuerant tamdem vero monachis Sti Martini de Campis reclamantibus per manum domni Urbani pape in presencia domni Ivonis Carnotensis episcopi judiciario ordine eis adjudicata fuerat causa videlicet illius auferende discordie et gratia pacis inter utrosque in perpetuum conservande in recompensatione ejusdem parrochie sopitis in primum omnibus calumpniis que inter nos et eos erant de ecclesia scilicet de Goillo et de corpore monasterii Sti Martini de Campis terram quam apud Australem villam que est ante Puteacium habebamus eis in perpetuum possidendam concessimus et de eadem terra domnum Hugonem sicut nobis erat advocatum tradidimus nobis deinceps ab omni inquietudine liberis per singulos etiam annos viginti solidos Aurelianensis monete pro eadem recompensatione in octavis Sti Martini apud Carnotum in domo nostra persolvere statuimus Si vero suprascriptus census termino prestituto aliqua incuria persolutus non fuerit fratres nostri Puteacenses nunquam inde inquietabunt Condiximus etiam ut Puteacensibus parrochianis vel apud Puteacium vel apud Hienvillam [indifferenter nusquam vero alibi] liceat sepeliri Servis vero Regis nunquam nisi apud Hienvillam sicut antea consuetudo fuerat liceat sepeliri [licet viventes ecclesie nostre parrochiales redditus debeant Mortuos vero apud Hienvillam sepeliendos tam illos quam ceteros parrochianos presbiter noster usque ad crucem que est ad Ulmos cum processione sua deferet presbiter autem de Hienvilla ibidem eos suscipiet] Licebit etiam presbitero de Hienvilla si forte invitatus fuerit ab infirmo parrochiano Puteacensi priusquam presbiter noster parrochiani more eum visitaverit et penitentiam dederit et communicaverit licebit inquam ei eundem infirmum visitare et consilium secundum Deum dare et beneficium ab eo accipere Si autem in suburbio ejusdem castri aliqua de causa ecclesia constructa fuerit monachorum nostrorum quieta remanebit Ut autem conventio ista firma et inconcussa permaneat sigillo Bti Martini eam ad notandam censuimus et manu propria subscripsimus S Hilgodi abbatis Huic autem concordie primum apud Puteacium prestitute interfuerunt Ex parte monachorum Sti Martini de Campis Tetbaudus subprior Arnadus Robertus et alii