utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04880116

Charter Number: 04880116
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exhortation
Date: 1106
Date Type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
map View Map
Charter:
In nomine Sancte et Individue Trinitatis Notum fieri volumus omnibus fidei catholice cultoribus t p q f quod domnus Teobaldus Sti Martini ecclesie de Campis prior adiit presentiam nostram petens ut donum quod fecerat Bto Petro Cluniacensi et Sto Martino de Campis Rotbertus vicedominus de ecclesia Bti Nicolai sita in villa que dicitur Aci et de terra quam ex dono ejusdem Rotberti possident ibi Deo servientes monachi ego quoque laudarem et confirmarem sicut antecessor noster domnus Letaudus episcopus de cujus episcopale beneficio ipsam ecclesiam et terram idem Rotbertus tenebat laudaverat et concesserat Cujus peticioni ego Hubertus Dei gratia ecclesie Silvanectensis episcopus assenum prebens volentibus et deprecantibus canonicis nostris decano scilicet Warnerio Haimone archidiacono Bartholomeo precentore cum ceteris canonicis nostre ecclesie intercedente etiam domino nostro Ludovico jam in regem designato et amico nostro Vuidone de Turri [] fidelibus nostris supradictum donum literis mandari decrevimus et sigilli nostri impressione corroboravimus Ita tamen considerata auctoritate ecclesie nostre ut si contigerit superveniente aliqua tribulatione nos a divino officio cessare et ipsi pariter cessent sic tamen ut januis clausis divinum officium liceat eis celebrare Si autem monachi ibi manentes ordinari voluerint a Silvanectensi episcopo ordinentur vel sua licencia ab alio Excommunicatos nostros nec vivos nec mortuos suscipiant Presbiter qui ibi parrochianus prefuerit episcopo et archidiacono et canonicis ecclesie debitam subjectionem exibeat Huic autem nostre concessioni et corroborationi interfuit Vuido de Rareto tunc temporis vicedominus volens et concedens Ut autem hec cartula perpetuam firmitatem obtineat eam nominibus et signis nostris signavimus S Huberti episcopi S Warnerii decani S Haimonis archidiaconi S Bartholomei precentoris S Odonis decani Sti Reguli S Haimonis sacerdotis S Gelrici sac S Radulfi decani Sti Franbaudi S Waszonis diaconi S Radulfi diaconi S Bernerii subdiaconi S Hugonis S Odonis Karoli S Odardi de Gouis S Odonis de Noa S Engelardi S Widonis de Turri S Widonis de Rareto S Willelmi de Bestisiaco S Arnulfi filii Heldiardi S Goisberti S Burdini de Leuncurte S Odonis de Gonessa S Hermeri de Vietello S Goisleni Auctum in capitulo Ste Marie Silvanectensis anno Incarnati Verbi MCVI episcopatus autem domni Huberti episcopi anno vii Regnante rege Phillipo et filio ejus Ludovico jam juvene Ego Arnulfus cancellarius relegi et subscripsi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter