utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04880134

Charter Number: 04880134
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1110 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Notum [sit] presentibus et futuris quod Burdinus filius Ernulfi de Parisio donavit monachis Sancti Martini unam aream molendini apud Arcoilum sub his testibus videlicet Heinrico Ivriaco et Huberto de Parvoponte et Pagano Bigot Monachi autem [Sti] Martini donaverunt eam Petro filio Hungerii eo videlicet pacto quod ipse ibi molendinum construeret et in vita sua possideret reddendo pro eodem molendino eisdem monachis modium annone unoquoque anno Post mortem vero ejus reciperent monachi quiete molendinum suum Hujus autem aree dono calumniam intulerunt Fridericus de Sto Marcello et Odo de Derenci De hac autem calumnia fecerunt concordiam monachi et Petrus et Fredericus et Odo hoc videlicet modo quod idem monachi concesserunt Petro medietatem ejusdem aree et Frederico et Odoni alteram medietatem eo tenore quod ipsi tres facerent molendinum et redderent monachis unoquoque anno modium annone dimidium frumenti et dimidium multurenge eo pacto quod si aliquo tempore insurrexerit calumnia huic molendino ex parte heredum Burdini monachi juste dirationaturi sunt Burdinum dedisse Sto Martino aream hujus molendini et Fredericus et Odo quietum redderent ab omni alia calumpnia et servitio et dimidium censum omni tempore darent Petrus vero alteram medietatem census Petro autem vivente vel tenente molendinum reddent Fredericus et Odo dimidietatem annone medietatem in Pentecosten et aliam medietatem in Natale Domini Petro vero mortuo vel Sto Martino suam partem restituente de annona nichil dabunt censum vero dimidium semper Hanc autem concordiam concesserunt uxor Odonis et filius ejus Inter monachos autem et Petrum talis est conventio quod Petrus in vita sua tenebit dimidium molendinum et post mortem illius Sti Martini erit Testes hujus cartule fuerunt Hugo filius Haldigerii Wido de Derenci Engo armiger Odonis Otgerius de Nois Fulco de Montemartirum Haimerus de Montemartirum Johannes pauper Haldigerius Rex Ancherus filius ejus Rotbertus filius Alberti negociatoris Simon et Petrus nepos ejus Lambertus cliens Hugo de Monte Ionis Ex parte autem monachorum hi testes adfuerunt Drogo major Warinus et Teudo frater ejus Ivo cocus Odo filius Walant Meinardus Johannes carpentarius Herluinus Processu vero temporis justiciam molendini et tocius terre que ad molendinum pertinet emit Odo de Derenciaco a Renaldo de Plesiz et Gila uxore sua et a filiis ejus Stephano Norfredo et Germundo et accepit pro precio predictus Rainaldus xii solidos et concessit Odoni justiciam molendini ac tocius firmitatis et ultra aquam et citra aquam et predictus Odo concessit Sto Martino medietatem justicie molendini et inde habuit sex solidos Hujus emptionis testes sunt Girardus frater Odonis Wido frater Odonis Huduardus de Arcoilo Anstesus de Gentilli Boso filius Amati Engo de Tremblei Waldris de Derenciaco Et quando Stephanus concessit audierunt hi Albericus de Monte maurentii Teobaldus de Derenciaco Otgerus de Derenciaco Et quando Odo dedit Sto Martino medietatem justicie audierunt hi Herleboldus Walterius de Alneto Burchardus Gillebertus de Anglia Alexander Rotbertus frater Bardulfi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter