utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04880166

Charter Number: 04880166
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1123
Date Type: Internal, A.D., Regnal, Episcopal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Convenit prelatis Ecclesie quippe qui ad hoc premunire videntur velut exaltata Providencie spicula creditum sibi gregem Dominicum a malorum incursibus sancta calliditate premunire et filiis pacis pacem inviolabilem multum quidem In presenti sed magis In posterum providere ego igitur Girbertus Parisiorum episcopus ecclesiastica volens ut justum est a laicali possessione Si tamen possessio dici potest emancipare et Deo reddere que Dei sunt decimam de Atilleio quam scilicet Milo ejusdem dominus ville assensu conjugis filiorum quoque et filiarum et heredum suorum monasterio Sti Martini de Campis factus ibidem monachus reliquerat ego inquam libenter eidem monasterio perpetuo possidendam concessi ut quod secularis persona eatenus reclamante justicia tenuerat volente eadem justicia ecclesia Dei tanquam jus proprium recognoscat hoc autem feodum ab episcopali jure dirivatum Teobaldus archidiaconus a Teobaldo Gislebertus de Montegaio a Gisleberto predictus Milo tenuerat qui et ipsi hanc utpote justam gratanter laudaverunt concessionem sed quoniam res geste oblivionis incursu humane cito subtrahuntur memorie non incongruum fuit istud ad testimonium veritatis litterarum apicibus commendare et cartam ista continentem assensu Teobaldi archidiaconi pontificalis auctoritatis sigillo roborare toto etiam capitulo nostro assentiente et collaudante Signum Berneri decani S Stephani archidiaconi S Hanrici archidiaconi S Teobaldi archidiaconi S Adam cantoris S Roberti succentoris S Teoderici presbiteri S Huberti presbiteri S Guillelmi diaconi S Rainaldi diaconi S Algrini canonici S Simonis S Hanrici Lotoringensis Actum publice Parisius In capitulo Ste Marie anno Incarnationis Domini MCXXII regnante rege Ludovico anno xiiii episcopatus nostri anno vi indictione i epacta xxii concurrente vi ego Teobaldus cancellarius legi et subscripsi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter