utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04880168

Charter Number: 04880168
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1123
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Ingelrannus Dei ordinante clementia Ambianensis episcopus omnibus sancte Dei Ecclesie filiis p et f ad id dignitatis promoveri ut omni lacrima ab occulis eorum exclusa celestis Hierusalem dulcedine delectati jugi gaudio manifeste visionis Dei perenniter satientur Premonstrante sacri elogii auctoritate dilectissimi fratres mei officii certum est esse ut res sancte matris Ecclesie perfidorum nequitia deprimente minutas pro modulo mee facultatis restaurarem ac deformatas calamitate dierum hujus temporis qui mali sunt in melius reformando Dei fultus auxilio commutarem Hac igitur professionis nostre causa convenior simulque officii mei ratione compellor ut voti premissi compleam actionem sollicitudinisque pastoralis non intermittam injunctam mihi vicem ne forte voti reus et nominis premium perdam divine promissionis que consummat oribus professionis et ordinis in terra sua dupplicia et leticiam sempiternam repromittit in tempore retributionis Quocirca ego Ingelrannus Dei providentia presul Ambianensis ut ea que ex debito commissi officii exigor compleam et consummati in bono cursus premia adipisci valeam ecclesiam quandam in honore egregii confessoris et preciosi pontificis Xristi Martini sitam in territorio Wangneii fratri Roberto et canonicis ibidem regulam Sti Augustini propositumque profitentibus cum possessionibus quas nunc habent et que nostris temporibus eis regulariter accedere potuerint nostrarum personarum consilio et concanonicorum liberam in perpetuum concedo et predicte ecclesie altare de Bonaio et altare de Curcellis salvo jure episcopali attribuo Vobis igitur coram positis dilectissimi fratres pred monasterio privilegium confirmantes excommunicavimus et anathemate insolubili percutimus illos omnes qui hoc statutum evertere versutia instigante diabolica temptaverint et res ejusdem ecclesie invadere minuere lacerare separare jurique suo assignare presumpserint S Ingelranni episcopi S Guarini archidiaconi S Symonis archidiaconi S Rogeri decani S Radulfi cancellarii S Yberti abbatis Sti Judoci S Radulfi abbatis Sti Fusciani S Achardi sacerdotis S Rogerii sacerdotis S Dodonis sacerdotis S Nantaudi S Adsonis S Dodomanni diaconorum S Radulfi S Walteri S Andree subdiaconorum S Roberti prioris Sti Aceoli S Walterii prioris Sti Dionisii Actum [anno] ab Incarnatone Domini MCXXIII indictione prima X kal Julii Ego Radulfus cancellarius scripsi et subscripsi regnante gloriosissimo rege Francorum Ludovico
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter