utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04880175

Charter Number: 04880175
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1120 - 1124
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Omnibus qui auctore Deo pastorali cum invigilant necesse est plus prodesse quam preesse ut presentes in ipsis videant quod sequantur posteri audiant exempla quibus instruantur Quod ego Burchardus Meldensis episcopus cum adjutorio et gratia Sancti Spiritus sequi et adimplere desiderans Petrum cognomento Orphanum anathemati subdidi ex auctoritate domni Calixti pape secundi et nostra pro carraria Sti Martini de Campis quam injuste abstulerat et in aquas ejusdem ecclesie super Maternam fluvium penes Anetum villam predicte ecclesie longuo tempore violenter tenuerat et tenebat Sed de hoc resipiscens et errorem suam confitens bone memorie domno Matheo priori per manum meam de hoc satisfecit Cum autem ex auctoritate domni Pape et nostra eidem subjaceat sentencie pro furno etiam quem in supradicta villa Aneto injuste fecerat illicite habuerat violenter tenuerat cum predecessorum ipsius tempore nullus furnus in eadem villa preter furnum monachorum eatenus extitisset ille ad justiciam se offerens Paratus sum inquit Meldis in curia vestra ostendere Priorem injuste adversum me agere Igitur utriusque spontaneo voluntatis assensu faventibus denominata est dies conveniunt Priore rem ut erat perorante Petro e vestigio respondente Audita vero utriusque causa initum est consilium Dein Stephano preposito ex communi astantium assensu tam clericorum quam laicorum qui in presencia erant judicium proferente me etiam ut ipsum judicium audiret Petro fili astro ipsius Petri offerente plenarie judicatum est Petrum contra jus contra fas furnum in eadem villa fecisse justum esse ut funditus everse retur et Priori cum debita emendatione de forisfactis suis justicia exhiberetur Quod et factum est istis presentibus Adam archidiacono Manasse archidiacono Thebaldo decano Gisleberto preposito Balduino cancellario presente etiam Hugone de Pompona de cujus feodo Petrus tenet quo in predicta villa habet et Waltero fratre ejus Hatone filio Guarneri Autberto filio Evrardi Ansculfo Petro de Bistisiaco Johanne viatore Gualtero majore Sciant itaque t p q f horum omnium me cum tota ecclesia nostra assertorem esse et his omnibus testimonium perhibere De cetero propter unitatis et pacis tenende observantiam interdico prohibeo et gladio Sancti Spiritus amputo ut nulli omnino hominum liceat nullus presumat carrariam in aquas Sancti Martini ponere nec furnum in predicta villa facere nisi consensu et voluntate Prioris et conventus ecclesie quoadusque in curia Meldensis episcopi diffiniatur Altare etiam de Aneto et terciam partem decime que bone memorie Walterius Meldensis episcopus antecessor meus concessit [] que in eadem villa monachi Sti Martini possident ego Burchardus Meldensis episcopus concedo et confirmo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter