Charter Document - 04880176
Charter Number: 04880176
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1120 - 1124
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1120 - 1124
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
Scripti memoria hujus et attestatione omnibus ipsum legentibus et audientibus notum sit qualiter discordia que inter monachos Sti Martini de Campis et Petrum Orphaninum de Aneto super quibusdam querelis erat ad pacem conversa sit Hujusmodi igitur inter eos erat discordia Dicebat namque Petrus adversus monachos quod tractatores decime de Aneto quos voluisset eligeret et ad trahendam ipsam decimam eosdem imponeret sine assensu et consilio monachorum ad granchiam quoque custodiendam quemcumque vellet sine monachis mitteret et quod decimam quando vellet partiretur et quod nisi per ipsum presbiter in ecclesia mitti non posset Ad furnum etiam Petri Biotii qui super furnum Sti Martini in eadem villa factus erat coquebant hospites ejus et ipse sicut dicebatur Jam enim furnum suum quem ipse idem Petrus Orphaninus in eadem villa similiter super furnum Sti Martini fecerat judicio curie Meldensis episcopi destruxerat His omnibus contradicebant monachi dicentes sine ipsis nec tractores in decima nec custodem in granchia esse mittendos nec decimam parciendam et quod ad ipsos tantum presbiteri missio vel expulsio pertineret et quod nullus furnus nisi Sti Martini in eadem villa esse debet Cum hujusmodi dissentionem diutius alterutrum monachi et Petrus habuissent talis tandem inter eos secuta est concordia convenit namque ambobus monachis videlicet et Petro quod Petrus duos tractores decime mittet monachi vero sicut terciam partem decime habent tercium tractorem mittent Qui tres de communi conducentur et communiter tam monachis quam Petro fidelitatem facient Si vero tam parva fuerit decima ut unus solus ad eam trahendam sufficiat communi consilio et assensu monachi et Petrus eum mittent Et sic de tribus dictum est de communitate conducetur et communiter tam monachis quam Petro fidelitatem faciet Quod si duo fuerint alterum mittet Petrus alterum monachi De fidelitate vero et conductione tractorum sive sint tres sive duo sive unus predicto modo fiet Hec de tractoribus definita sunt Ad granchiam vero custodiendam eliget Petrus unum fidelem et salvum prout scierit hominem eumque monachis offeret Quem si monachi refutaverint duos adhuc alios fideles homines unum post alterum similiter eliget eisque offeret De quibus tribus oportet ut monachi unum quem voluerint custodem granchie esse concedant Quod si custos ille monachis non sufficerit poterunt mittere si voluerint suum cum illo in granchia custodem quem tamen de suo proprio conducent et utrique custodes monachis et Petro fidelitatem facient Quod si unus de tribus monachis suffecerit ipse monachis et Petro communiter fidelitatem faciet Decima vero attrahetur in granchiam Petri Quod si utrisque id est Petro et monachis placuerit granchiam communem facient Petrus duas partes monachi terciam in qua decima trahetur Decimam vero nec monachi sine Petro vel sine eo quem pro se miserit vel Petrus sine monachis vel famulis eorum dividere poterit vel aliquid inde accipere sed mox ut tota congregata fuerit et parata venient super eam Petrus et monachi eamque divident et habebit inde Petrus duas partes monachi terciam de qua scilicet tercia sua parte dabunt presbitero mestivam suam Cujus presbiteri in ecclesia missio vel expulsio ad solos pertinebit monachos sicut illi soli eum conducent De furno quoque sic confirmatum est ut ipse Petrus et hospites ejus tam homines quam femine ad furnum Sti Martini coquerent et quod quicunque ad alium preter ad furnum Sti Martini in eadem villa coxerit excommunicetur sive ipse Petrus sive quicunque alius vel alia Omnes preterea querele que inter Petrum et monachos erant in hac concordia consopite remanserunt preter de fundo terre et de consuetudinibus suis Hujus concordie tenende et conservande obsides dedit Petrus monachis comitem Theobaldum et regem Ludovicum Stephanum quoque de Garlanda regis sinis callum qui eum ad hanc concordiam tenendam si forte inde exire voluerit sua auctoritate et potestate compellant Abbatem etiam Latiniacensem Gaufridum et Hugonem de Pomponia obsides sibi [monachi] dederunt qui hanc concordiam sicut hic determinata est si quis inde exierit testificentur et injuriam patientem prout poterunt verbo et consilio adjuvent Littere iste in tribus cartulis sunt scripte quarum una est Latiniaco apud Sanctum Petrum alia apud Stum Martinum de Campis terciam Petrus habet Quod si Petrus vel monachi hanc concordiam transgressi fuerint ad Latiniacenses litteras recurrent et sicut ibi invenerint facient Hoc etiam in hac concordia ab utraque parte concessum est ut nec Petrus de monachis nec monachi de Petro clamorem alicui faciant donec clamoris causa Gaufrido abbati Latiniacensi si vivens abbas ipse in hac terra fuerit ostensa sit Et postmodum nisi ipse eos pacificaverit ubi voluerint se clamabunt Hec omnia sicut supra scripta sunt de decima de tractoribus decime de custodibus granchie de particione decime de impositione sacerdotis de furno et de ceteris ut rata et firma permaneant concesserunt ipse Petrus Orphaninus et uxor ejus Hodierna et Simon filius ejus et filia ejus Berta et Hugo de Pomponia Terram etiam de Blanzi quam monachi diu tenuerant Bto Martino imperpetuum concesserunt Hujus rei igitur testes sunt Gaufridus abbas Latiniacensis duoque ejus monachi Robertus et Ingenulfus et tres laici Albertus filius Hebrardi Ernulfus de Fontaneto Andreas pedagerius Ex parte domni Mathei prioris qui presens aderat affuerunt monachi Gaufredus camerarius Hugo de Kabilone Constancius quoque et Natalis Laici vero Radulfus filius Helisendis Walterius major Johannes vicarius Alelmus Otrannus Heroardus Drogo Hugo Ex parte Petri filius ejus Simon Hugo de Pomponia Drogo de Oseriis Albericus de Monformio Roricus de Fraxino Arnulfus de Cissi Petrus et Bardinus