utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04880182

Charter Number: 04880182
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1127
Date Type: Internal, A.D., Papal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Honorius episcopus servus servorum Dei dilecto filio Serloni priori ecclesie sancte Dei genitricis Marie et Sancti Johannis Evangeliste supra Maternam fluvium justa Gornaium castrum site que juris Beati Martini de Campis est ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Habitantes in domo Domini in sinceritate charitatis unanimes conservant veritatem spiritus in vinculo pacis Pure namque mentis religio et indissolubili divini amoris glutino confirmata vultum clementissimi Creatoris ut terrena celestibus conjungantur et ima supernis socientur mundis orationibus incessanter profusis inclinat Sicut enim humani compagem corporis spiritus interior regit atque vivificat ita religiose mentis vegetacio et salus extitit moderatrix inspirationis divine benignitas Quapropter dilecte in Deo fili Serlo prior interventu venerabilis fratris nostri Mathei Albanensis episcopi tuis rationabilibus postulationibus inclinati ecclesiam beate Dei genitricis Marie sanctique Johannis Evangeliste que juris Beati Martini de Campis est cujus administrationem ex obedientia tibi injuncta obtines in beati Petri tutelam et Apostolice Sedis protectionem suscipimus Bona igitur et possessiones que eadem ecclesia impresenciarum juste et legitime possidet sive in futurum largiente Deo poterit adipisci firma cenobio Beati Martini de Campis et illibata permaneant In quibus hec propriis nominibus duximus annotanda Predictam videlicet ecclesiam gloriose Dei genitricis Marie et sancti Johannis Evangeliste cum suis clausuris et circumadjacente ambitu et cum omnibus ad ipsam pertinentibus que ab ipsis fundatoribus Guidone Rubeo et ejus uxore Adhelaida atque Ansello dapifero assensu Parisiensis episcopi predicto monasterio Beati Martini de Campis oblata est Terram de Luabum Molendinum apud Gornaium Totam villam Rusiacum et adherentem terram terminis circumquaque fixis designatam Silvam ejusdem ville ad vestrum et hospitum vestrorum usum concessam Nuisiellum cum hospitibus terris pratis vineis molendinis silva cum aliis que ibidem habetis Ecclesiam de Berceriis cum pertinenciis suis Ecclesiam de Puntel cum p s Ecclesiam de Essonia cum p s Quidquid etiam habetis apud Bercorellas apud Torciacum Vineas apud Nusiacum Apud Canoilum quidquid Albertus de Bri vobis dedit ecclesiam scilicet cum p s prata terram et silvam In vodo quod est inter Gornaium et Calam quindecirn arpenta pratorum terram et silvam de Campo mussoso terram quoque que dicitur Raimundi Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eandem ecclesiam que juris Beati Martini est tentare perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere vel temerariis vexationibus fatigare Sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura Salva diocesani episcopi justicia Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo terciove commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sanctissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Ihesu Xristi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem ecclesie justa servantibus sit pax domini nostri Ihesu Xristi Quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen Amen Amen Ego Honorius catholice ecclesie episcopus Datum Laterani per manum Aimerici sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis et cancellarii vii idus Marcii indictione v Incarnationis Dominice anno MCXXVII pontificatus autem domni Honorii secundi pape anno tercio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter