utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04881127

Charter Number: 04881127
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1081 - 1090
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Presentibus et futuris notificamus quum amicus noster Gervasius miles concedente Mabilia uxore sua preter multa alia que enumerari non possunt donavit Sto Martino terram de Marmerello de qua ipso volente adquietavimus pastum canonicorum Parisiensium vivente et concedente Willelmo episcopo Donavit etiam ad refectionem monachorum in die Palmarum quod apud Medantum habebat de transeuntibus tonnis ferentibus vinum deorsum Et ad pisces emendos per Quadragesimam in usus monachorum dedit decimam tocius transversi de Milliaco et de Contivo quoque loco transversum prefatum accipitur Et insuper concedentibus uxore sua et filiis suis concessit quicquid de feodo ipsius dare vellet aliquis Sto Martino Harum rerum donum posuit ipse super altare Sti Martini die sancto Pasche presente et concedente uxore sua Mabilia et Hugone primogenito suo Reliqui vero filii qui absentes erant postea concesserunt Hec omnia donavit ad monachorum sustentationem Sti Martini de Campis ibi degentium sub patrocinio Sti Petri Cluniacensis ut memoria ejus et uxoris et filiorum in vita et in morte semper habeatur apud Sanctum Martinum Hec autem scripta atque concessa sunt vivente domno abbate Hugone Cluniacense et domno Teobaldo priore Sti Martini
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter