utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04890427

Charter Number: 04890427
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1165 - 1175
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Ego Gauterius prior Sti Martini de Campis et conventus notum facio quod Gerardus cementarius emit a nobis domum quandam in terra nostra pro qua debebantur iiii denarii census singulis annis Ipse vero xx den ad censum addidit itaque domum ipsam ei jure hereditario possidendam ad censum ii sol concessimus in hunc modum ut tam ipse quam heredes ipsius nunquam pro domo ipsa cogi possint ad solvendam talliam vel exactionem aliqua salva justicia terre nostre Census autem predictus in festo Sti Remigii solvetur Si qua super eidem terra calumpnia orta fuerit prefato Girardo garanthiam per rectum ferre tenemur Quod ut in posterum ratum et inconcussum permaneat scripto presenti et sigilli nostri impressione cum assensu capituli et testium subnotatione firmavimus Hii sunt testes Joscelinus supprior Ansculfus Petrus camerarius Willelmus armarius monachi Bertrannus cementarius Hugo miles Rainoldus de Sancto Marcello Malgerius Rogerius de Sancto Benedicto laici
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter