utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04890428

Charter Number: 04890428
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1175 - 1176
Date Type: Internal
Resource Link(s): Paris, prieuré Saint-Martin-des-Champs
map View Map
Charter:
Que rationabiliter inter ecclesias statuuntur litteris annotari debent ne per oblivionem imposterum subvertantur Hujus igitur intuitu rationis ego Gaufridus thesaurarius Willelmus precentor Hamelinus magister scolarum Philippus subdecanus Angerius cellerarius totumque capitulum Bti Martini Turonensis p et f notum fieri volumus quod controversia que inter nos et monachos Bti Martini de Campis habebatur ad bonum et pacificum finem hoc modo perducta est Voluit siquidem et statuit donnus Papa Alexander ut ecclesiam de Passo que sita est in episcopatu Atrebatensi cujus possessionem ipse nobis adjudicaverat concederemus monachis et ecclesie Bti Martini de Campis ad pensionem trium marcarum puri argenti ad pondus Trecense in mense marcio nobis Turonis nomine census reddendarum Nos autem diu differentes ejus statuto parere tandem precepto et monitis ipsius tum precibus et peti[ti]one prioris Gauterii et monachorum pred ecclesie inducti concessimus eis ut prefatam ecclesiam de Passo habeant pensione videlicet retenta trium marcarum nobis reddendarum Insuper ipsi ad augmentum pie fraternitatis et sancte caritatis vinculum statuerunt ut singulorum fratrum nostrorum obitu nunciato facerent pro ipso in missis et orationibus [] beneficiis sicut pro monacho suo Supererogaverunt etiam ut singulis annis facerent trecennarium in ecclesia sua pro fratribus ecclesie nostre defunctis et nos similiter recepimus eos in orationes et beneficia ecclesie nostre tanquam fratres et familiares nostros Hoc etiam voluerunt adjungi ut si negotium vel necessitas ecclesie nostre aliquos nostrum ad ecclesiam eorum duceret tanquam fratribus et benefactoribus suis auxilium et consilium et hospitalitatem exiberent Et ut concordia ista inviolabiliter teneretur imperpetuum presenti scripto mandare curavimus et sigilli nostri impressione munire Actum Turonis anno Domini MCLXXV decanatu vacante
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter