utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04900473

Charter Number: 04900473
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1185
Date Type: Internal
Resource Link(s): Paris, prieuré Saint-Martin-des-Champs
map View Map
Charter:
Lucius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis priori ecclesie Sancte Marie de Gornaio ejusque fratribus t p q f regularem vitam professis in perpetuum Quociens a Nobis petitur quod religioni et honestati convenire dinoscitur animo Nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum suffragium impertiri Eapropter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus clementer annuimus et prefatam ecclesiam Ste Marie de Gornaio in qua divino estis obsequio mancipati sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio cemmunimus Statuentes ut quascumque possessiones quecumque bona eadem ecclesia in presentiarum juste ac canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis justis modis prestante Domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis Capellam de Gornaio Ecclesiam de Russeio et ipsam villam cum omnibus pertinentiis suis Silvam ejusdem ville ad usum vestrum et hospitum vestrorum Nusiellum cum omnibus ad eam pertinentibus Ecclesiam de Bercheriis Ecclesiam de Ponteilo Ecclesiam de Essonia Ecclesiam de Orcors cum omnibus decimis et aliis ad ipsas ecclesias pertinentibus Apud Canoilum quicquid Albertus de Bri habebat Apud Gornaium molendinum unum et piscatoriam foreste de Veteri Gornaio Decimas omnium reddituum scilicet denariorum annone et vini apud Gornaium apud Caudam apud Torciacum et Villamnovam apud Parisius et Medantam Modium salis apud Mellentum Quinque milia alletium apud Pontem Audomari Furnum de Cauda et de Ponteolo cum nemoris consuetudine Quatuordecim solidos in terra Arroldi de Broilo Terram de Campo Garneis Terram Ulrici janitoris Molendinum unum ad firmam pro quinque modiis annone et duodecim solidos Provinensium perpetuo possidendum Si vero monachis placuerit licebit vobis unum molendinum aut plura quocunque voluerint loco facere ita tamen ut firmitas castri non infirmetur Dimidium modium annone in molendinis de Doura Terram de Luabum cum omni decima ex donatione nobilis mulieris Matildis de Pomponia eidem ecclesie concessa Terram de Villa presbyteri Sane novalium vestrorum que propriis manibus vel sumptibus colitis sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas extorquere presumat Liceat quoque vobis clericos vel laicos e seculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere Cum autem generale interdictum terre fuerit liceat vobis clausis januis exclusis excommunicatis et interdictis non pulsatis campanis suppressa voce divina officia celebrare In parrochialibus autem ecclesiis quas habetis liceat vobis sacerdotes eligere et diocesano episcopo presentare quibus si idonei fuerint episcopus curam animarum committat ut ei de spiritualibus vobis vero de temporalibus debeant respondere Adicientes insuper auctoritate prohibemus ut nulli archiepiscopo vel episcopo liceat in predictum monasterium vel in monachos interdictum vel excommunicationis sententiam promulgare aliquasque consuetudines exigere seu alicujus gravaminis causa manum apponere vel missas publicas seu stationes sine assensu vestro celebrare ne monastice simplicitas discipline que per prelatos ecclesiarum fovenda dinoscitur popularibus tumultibus perturbetur Si vero quod absit in atrio vestro vel in sanguinis effusione vel in verberum elatione sive in aliquo hujusmodi violentiam irrogari forte contigerit nequaquam propter hoc a divinis ecclesia vestra prohibeatur officiis Libertates siquidem et immunitates necnon antiquas et rationabiles consuetudines monasterio vestro concessas et hactenus observatas ratas habemus easque futuris temporibus illibatas manere sanccimus Prohibemus etiam ut infra fines parrochiarum vestrarum nullus ecclesiam vel oratorium sine assensu vestro edificare presumat salvis tamen Romanorum pontificum privilegiis Crisma vero oleum sanctum consecrationes altarium seu basilicarum ordinationes clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi [] ecclesiastica sacramenta a diocesano suscipiatis episcopo siquidem catholicus fuerit et gratiam et communionem Apostolice Sedis habuerit et ea gratis et absque pravitate aliqua vobis voluerit exhibere alioquin liceat vobis quemcumque malueritis adire antistitem catholicum qui nimirum nostra fultus auctoritate quod postulatur indulgeat Sepulturam preterea ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum devotioni et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint nisi forte excommunicati vel interdicti sint nullus obsistat salva tamen justicia illaru a ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur Paci quoque et tranquillitati vestra paterna in posterum sollicitudine providere volentes auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum seu cimiterii ambitum nullus violentiam vel rapinam seu furtum committere ignem apponere hominem capere vel interficere audeat Decernimus ergo pacis inveniant Amen Rota Adjuva nos Deus salutaris noster In cruce Scs Petrus Scs Paulus Lucius PP III Ego Lucius catholice ecclesie episcopus subscripsi Ego Johannes presbiter cardinalis tituli Sti Marc ss Ego Laborans presbiter cardinalis Ste Marie Transtiberim tituli Calixti ss Ego Pandulfus presbiter cardinalis tituli XII Apostolorum ss Ego Theodinus Portuensis et Sancte Rufine sedis episcopus ss Ego Henricus Albanensis episcopus ss Ego Theobaldus Hostiensis et Velletrensis episcopus ss Ego Ardicio diaconus cardinalis Sti Theodori ss Ego Gratianus SS Cosme et Damiani diaconus cardinalis ss Ego Soffredus Ste Marie in via lata diaconus cardinalis ss Ego Albinus Ste Marie Nove diaconus cardinalis ss Datum Veronae per manum Alberti Sancte Romane ecclesie presbiteri cardinalis et cancellarii vi idus Martii indictione tertia anno MCLXXXIIII pontificatus vero domni Lucii pape III anno iiii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter