utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04900539

Charter Number: 04900539
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1195 - 1196
Date Type: Internal
Resource Link(s): Paris, prieuré Saint-Martin-des-Champs
map View Map
Charter:
Carta Hugonis abbatis Sti Vincentii de decima de Brayo Ego Hugo Dei gracia Beati Vincentii Silvanectensis abbas totusque ejusdem loci conventus universis t p q f notum fieri volumus quod quidquid in decima de Braio tam in dominio quam in possessione de dono et eleemosina Willelmi militis de Gonessa per manum Gaufredi Silvanectensis episcopi habebamus Priori et fratribus Ecclesie Sti Nicholai de Aciaco et per eos eidem ecclesie in perpetuum habendum sub annua et certa pensione concessimus et dedimus ita videlicet quod singulis annis septem modios bladi ad minus medietarii et tres modios avene ad mensuram capituli Beate Marie Silvanectensis usque ad festum Omnium Sanctorum in granchia sua apud Braium de eadem decima reddere tenebuntur Nos vero quantum ad partem nostram sextam videlicet pertinet et jus et ratio dictaverit ecclesie garandiam omnimodis portabimus Ad majorem igitur hujus facti evidentiam et firmitatem presentem cartam eis exinde fecimus sigilli nostri et capituli testimonio roboratam Actum anno Dominice Incarnationis MCLXXXXV
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter