utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04900549

Charter Number: 04900549
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1195 - 1196
Date Type: Internal
Resource Link(s): Paris, prieuré Saint-Martin-des-Champs
map View Map
Charter:
Ego Mauricius Dei gratia Parisiensis episcopus notum facio p et f quod Milo filius Milonis de Curteri in presencia nostra vendidit ecclesie Sancti Victoris Parisiensis totam decimam quam pater suus habuerat apud Braiam pro clxxx libris Paris de quibus ecclesia Sancti Martini de Campis habuit c xx libras Paris pro redemptione ejusdem decime quam pignore obligatam diu habuerat et idem Milo reliquas lx libras Hanc venditionem laudavit et concessit Milo de Curteri nepos predicti Milonis de cujus feodo dicta decima erat et firme garantisie in posterum se et sua fide interposita plegios constituit Hec venditio facta fuit sabbato ante festum Exaltationis Sancte Crucis in domo nostra apud Parisius his testibus Hugone decano P[etro] cantore M[auricio] et Odone archidiaconis Paris Adam et Bartholomeo et magistro Ph[ilippo] canonicis Paris Roberto abbate et Ansello priore Sancti Victoris Bernardo camerario et Bernardo prebendario ejusdem ecclesie Hanc et venditionem laudavit et concessit Garinus de Curteri nepos predicti Milonis apud Sanctum Victorem in presentia Nicholai Parisiensis canonici et Hugonis majoris nostri de Moissie quos ad hoc audiendum vice nostra misimus feria iii ante predictum festum Sancte Crucis Preterea sepedictam concessionem laudavit et concessit Jacelina uxor prenominati Milonis et nati eorum Milo Petrus et Aales sabbato post sepe nominatum festum Sancte Crucis et fide interposita firmam garantisiam promisit in posterum predicta Jacelina Ad quod audiendum et videndum jussus est ex parte nostra Arnulfus decanus noster de Moissi Testes vero sunt Bernerus camerarius Sancti Victoris Renaldus sacerdos de Cons Galterus Rufus de Cons Ex parte Milonis testes sunt Lebertus presbiter de Aillie Herbertus de Neaufe Milo de Buissie Marcherus de Grangia Lambertus de Marchonris Item ipsam venditionem laudaverunt et concesserunt in presentia nostra Petrus de Corbaart et Willelmus nepos sepedicti Milonis apud Stum Victorem in festo sancti Mauricii teste Nicolao canonico Parisiensi et Haimerico canonico Sancti Victoris capellanis nostris fratre Absalon fratre Aalermo canonicis Sancti Victoris Petro clerico nostro Alberto serviente nostro Pro his omnibus firmiter observandis omnes supradicti tam laudatores quam venditores se et sua omnia in perpetuum fidejussores constituerunt et firmam garantisiam in omnibus promiserunt Actum anno Verbi incarnati MCLXXXXV pontificatus nostri anno xxxv
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter