utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04900615

Charter Number: 04900615
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1204 - 1205
Date Type: Internal
Resource Link(s): Paris, prieuré Saint-Martin-des-Champs
map View Map
Charter:
Reginaldus Dei gratia Carnotensis episcopus omnibus p l i perpetuam in Domino salutem Notum facimus universis quod cum Girardus Boel decimam tocius guanagii sui in terra de Francorvilla ecclesie Sti Martini de Campis in elemosinam perpetuo contulisset et eadem terra jure successionis ad L[egardim] filiam predicti G[irardi] et sponsum ipsius Goer[ium] devenisset Priore et Conventui Sti Martini conquerentibus quod eadem decima per incuriam famulorum sibi non bene redderetur ipsam habito consilio predictis G et L uxori ejus et successoribus eorum in perpetuam admodiationem concesserunt ita quod exinde reddantur singulis annis ecclesie Sti Martini xiiii sextaria hiemagii competentis sicut in eadem terra crescere noscetur et decem avene sive minus sive majus ex eadem terra percipiatur et hoc ad mensuram Carnoli et secundum ritum modiationum que in partibus illis traduntur Et hujus donationis gratia concesserunt Prior et conventus jamdicti loci quod annuatim in ecclesia sua anniversarium prefati G et L uxoris ejus sollempniter celebrabunt Anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo IIII
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter