utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04900667

Charter Number: 04900667
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1208
Date Type: Internal
Resource Link(s): Paris, prieuré Saint-Martin-des-Champs
map View Map
Charter:
Odo Dei gratia Parisiensis episcopus notum facimus omnibus presentibus pariter et futuris quod Guillelmus de Garlanda et Aales uxor sua in nostra presentia constituti pro salute animarum Idonee matris ejusdem Guillelmi et Roberti de Garlanda fratris ejus concesserunt et dederunt in perpetuam elemosinam ecclesie Beate Marie de Gornaio quatuor libras parisien singulis annis in suo pedagio de Gornaio in festo scilicet sancti Johannis Baptiste quadraginta solidos et in festo sancti Remigii alios quadraginta solidos Et idem Guillelmus et Aales uxor sua liberati fuerunt de sexaginta solidis hoc faciendo quos predictus Robertus iu extremis legaverat ecclesie supradicte Quod ut perpetuam obtineat stabilitatem ad petitionem ipsorum presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno ab Incarnatione Domini millesimo ducent octavo mense aprili
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter