utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04900673

Charter Number: 04900673
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1208
Date Type: Internal
Resource Link(s): Paris, prieuré Saint-Martin-des-Champs
map View Map
Charter:
Ego Walterius dominus de Avesnis notum facio o p l i quod cum Prior et monachi Sancti Martini de Campis Parisiensis ex una parte et Willelmus de Monasteriis ex altera super quibusdam rebus in villa Choisiaci et tota ejusdem potestate dissentirent tandem compositio inter ipsos intervenit in hunc modum Predictus siquidem miles Willelmus quitavit predictis Priori et monachis Sti Martini de Campis in integrum quicquid habebat in prenominata villa Choisiaci et tota ejusdem potestate ex dono meo et Margarete uxoris mee et domini Johannis de Montemirabili tam in viaria quam in advocatione et in omnibus aliis rebus ad predictam villam spectantibus preter homines suos de corpore scilicet Blancham et Rogerum filium ejus et Gilam et Odelinam filias ejus et Odonem Esclamart et Hildegaldim sororem ejus et preter terragium et censum ex feodo de Iehangnis et preter feoda que ipsi remanent exceptis justiciis et viariis que sunt pred monachorum in illis feodis in quibus Symon vicecomes et Hugo filius ejus cum monachis communiter participabant Ego autem hujusmodi compositionem laudo et concedo presentibus litteris annotatam Actum anno Domini MCCVIII mense augusti
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter