utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04900684

Charter Number: 04900684
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1185 - 1209
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Paris, prieuré Saint-Martin-des-Champs
map View Map
Charter:
Ego Gaufridus Dei gratia Silvanectensis episcopus Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod commutationem illam quam Petrus Scansio assensu fratrum suorum et sororum fecit cum monachis Sancti Martini de Campis scilicet de novem arpentis terrae que de feodo nostro erat pro nemore de Calceia concedimus et ratam habemus quia idem Petrus idem nemus in nostro feodo posuit Quod ut ratum habeatur in posterum ad petitionem ejusdem Petri et monachorum Sancti Martini de Campis hoc scriptum super hoc factum sigilli nostri munimine fecimus roborari Hujus rei testes sunt Petrus de Fonte Petrus de Vaux Johaness Balbus Laurentius magister Lambertus Radulfus Palart
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter