utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04900740

Charter Number: 04900740
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1217
Date Type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Embedded Document Embedded Document Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos inspeximus cartam dilecti nostri Johannis de Monte Mirabili super conventionibus habitis inter ipsum ex una parte et Priorem et monachos Sancti Martini de Campis Parisiensis ex altera in hec verba [] Nos igitur conventiones memoratas sicut superius continentur expresse ad petitionem tam predicti Johannis de Monte Mirabili quam Prioris et Monachorum Sancti Martini de Campis Paris ratas esse volumus et ut perpetuam obtineant firmitatem sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato eas testificamus Actum Parisius anno Dominice Incarnationis M ducentesimo septimo decimo regni vero nostri tricesimo octavo Astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa Dapifero nullo Signum Guidonis buticularii Signum Bartholomei camerarii Signum Droconis constabularii Data vacante cancellaria
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter