utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04900763

Charter Number: 04900763
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1220
Date Type: Internal
Resource Link(s): Paris, prieuré Saint-Martin-des-Champs
map View Map
Charter:
Reverendissimo patri ac domino G[eroldo] Dei gratia abbati sacroque conventui Cluniacensi Subprior et conventus Sancti Martini salutem et devotam cum omni subjectione et reverentia obedientiam et circa desolatam filiam pietatis et consolationis visceribus abundare Venerabili et carissimo bone memorie et pie recordationis viro domino J[ohanne] priore et pastore nostro viam universe carnis ingresso mirabiliter et ultra quam credi potest turbati sumus et commoti nec immerito amplius turbaremur si aliquod consolationis remedium vis doloris admitteret ut pote qui talem pastorem amisimus qui in infirmitatibus nostris compati et desolatos pie noverat consolari vinum et oleum infundendo ulceribus sauciati qui et si hominibus esset gratus Deo tamen sicut credimus gratior existebat et circa gregem dominicum sibi commissum provide vigilans et verbo simul et exemplo proficiens ipsum gregem ad eterne beatitudinis gloriam invitabat Verum quoniam voluntati divine obviare non possumus cum in voluntate ejus cuncta sunt posita tanquam filia proprio viduata marito et ad paterna confugiens viscera ad ubera sancte matris Cluniacensis ecclesie desolati confugimus ut potemur a lacte et satiemur ab uberibus sancte matris nostre que tanto affectuosius filiali dolori et ejusdem necessitatibus consuevit compati quando devotius noverit filiam matri in omnibus fideliter conformari Et cum multe Cluniacenses filie celestes congregaverunt divitias non dicimus alias supergressa sed matrem tanquam specialissima filia specialiter imitata et merito caritatis et sue professione religionis propriam matris imaginem et agri pleni cui Dominus benedixit videlicet Cluniacensi ecclesie suavissimi odoris fragrantiam vicinis ecclesiis et longinquis expressissime representat Cum igitur predicta filia majori dilectioni matri sue sit conjuncta eo ferventius et affectuosius materna pietas ipsam amplectitur totis visceribus pietatis quo novit certius sue sanctitatis formam per ipsam apud Deum et apud homines declarari Moveant igitur materna viscera lacrimosa suspiria et gemitus filie desolate que satis credimus misericorditer jam commota et ut anime subveniatis memorati defuncti et ne specialissima filia vestra vagari incipiat post greges sodalium ne cum Dina filia Jacob foras cogatur egredi ad videndum mulieres alienigenas ne a filio regis alienigene et ab aliis alienigenis rapiatur quaerentibus quae sua sunt non quae Jesu Christi et ne ab aliis errantibus a via justitie et claudicantibus a semitis veritatis aliquam patiatur in spiritualibus laesionem talem eidem dignemini praeficere pastorem qui sciat et velit convertere corda patrum in filios quaerens et rogans quae ad pacem sunt Jerusalem et qui in devotione sancte matris permaneat et alios verbo et exemplo doceat permanere ut gregi sibi commisso ostendat operibus quomodo ipsum gregem in domo Domini oporteat conversari studens et satagens opere et sermone semen fratris defuncti in ecclesia suscitare
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter