utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04900767

Charter Number: 04900767
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1220
Date Type: Internal
Resource Link(s): Paris, prieuré Saint-Martin-des-Champs
map View Map
Charter:
Magistri G[] et M[] officiales Domini Belvacensis omnibus litteras istas inspecturis in Domino salutem Noverint universi quod cum P[] prior de Nogento traxisset in causam coram nobis Priorem de Gornaio super defectum sex modiorum vini quos dictus P prior de Nogento debet habere in decima vini de Nogento ut dicebat que decima est Prioris de Gornaio et Prior de Gornaio traxisset dictum Priorem de Nogento in causa super spoliatione decimæ bladi quarumdam terrarum quæ sic vocantur Terra Roberti terra Anfredi terra Ricaudis de Boulu et terra Emeline Vavassoris quæ terræ collatæ fuerunt in elemosinam ecclesiæ Prioris de Nogento tandem de bonorum virorum consilio ita compositum fuit inter partes quod Prior de Nogento singulis annis percipiet in decima vini de Nogento sex modios vini ita quando incipiet colligere de domo in domum continue colliget usquequo illos habuerit et si de aliquo qui debebit decimam habere non poterit ad alium transibit quousque sex modios perceperit supradictos servientes vero Prioris de Gornaio jurabunt Priori de Nogento quod si aliquid vini percipient ut in hereditate sua nihil in alia dimittent Priori de Nogento usquequo habuerit sex modios supradictos Si vero aliquo casu contingente sex modii vini non fuerint in decima supradicta Prior de Gornaio illos non perficiet De decima vero bladi de qua ecclesia de Gornaio fuit in possessione in eadem possessione permanebit secundum quod poterit probari per servientes qui dictam decimam collegerunt Quod ut ratum [] Actum anno Domini MCCXX mense septembri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter