utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04900768

Charter Number: 04900768
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1220
Date Type: Internal
Resource Link(s): Paris, prieuré Saint-Martin-des-Champs
map View Map
Charter:
A[dam] Majoris ecclesie et R[adulfus] Sancti Frambaldi decani et W[illelmus] cantor Sancti Frambaldi Silvanectensis Cum causa verteretur inter Priorem et conventum Sancti Martini de Campis et Abbatem et conventum Compendienses super xviii denariis censualibus Parisiensis monete quos iidem Prior et conventus super masuram Marie de Ruella ubi modo est situm torcular Abbatis Compendiensis nomine ecclesie Beati Nicholai Silvanectensis dicebant sibi deberi et super possessione cujusdam clausi siti apud Noam Sancti Remigii quod est Abbatis et conventus Compendiensis lite super premissis legitime contestata cum dies esset assignata ad audiendam diffinitivam sententiam Abbate et conventu nec per se nec per procuratorem comparentibus promuntiavimus quod in dicta masura habent Prior et conventus Sti Martini xviii denarios censuales Parisienses Insuper adjudicavimus dictis Priori et conventui veram possessionem clausi supradicti adjudicantes eisdem per eamdem diffinitivam sententiam sibi deberi dictum censum ab eo tempore a quo cessaverunt a solutione et decimam clausi ab eo tempore a quo de prestatione defecerunt predicti Abbas et conventus Actum anno gratie millesimo ducentesimo mense octobri die martis proxima post festum sancti Dionisii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter