utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04900771

Charter Number: 04900771
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1220
Date Type: Internal
Resource Link(s): Paris, prieuré Saint-Martin-des-Champs
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos per inspectionem cartarum Abberi [ci] quondam comitis Domni Martini et Johannis Briardi et Amicie uxoris ejus per legitimam inquisitionem prestitis sacramentis proborum virorum de mandato nostro ratione dominii nostri Domni Martini factam didicimus dilectum et fidelem nostrum Guidonem Buticularium Silvanectensem et Priorem et monachos Sancti Nicholai de Aciaco de memore de Lueton nunquam reddidisse griariam vel debere didicimus etiam per eamdem inquisitionem eumdem Buticularium de memore de Pinnevol nunquam reddidisse griariam vel debere quare dicto Buticulario Silvanectensi et heredibus ejus et Priori et monachis supradictis dicta memora ab omni griaria libera et absoluta inperpetuum concedimus obtinenda salvo hoc quod in illis nemoribus cum nobis placuerit venari licebit Que ut perpetuum robur obtineant sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato presentem paginam precepimus roborari Actum apud Compendium anno incarnati Verbi millesimo ducentesimo vicesimo regni vero nostri anno quadragesimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter