utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04910885

Charter Number: 04910885
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Arbitration
Date: 1230
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
De arbitrio prolato super quarta parte majoris decime de Roissiaco quam vendidit nobis dominus Guido de Fontenellis miles B[alduinus] prior Sancti Martini de Campis et magister Hugo Lusarchi[arum] archidiaconus Meldensis omnibus p l i salutem in Domino Noveritis quod cum dominus Guido de Fontenellis miles et Agnes uxor sua concessissent et vendidissent Abbati et conventui Sancte Genovefe Parisiensis quartam partem majoris decime de Roissiaco sicut in litteris domini Parisiensis episcopi plenius continetur et dictus G[uido] diceret adhuc in questione remansisse justiciam tractus et stramen ipsius quarte partis et unum modium bladi asserens sibi de hiis non satisfactum esse tandem dicti Abbas et conventus et Guido prefatus pro bono pacis in nos compromiserunt fide a dicto milite super hoc prestita corporali Nos vero arbitrando pronunciavimus ut dicti Abbas et conventus persolvant prefato Guidoni viginti libras Parisiensium infra octavas Purificationis beate Virginis et quittentur eidem militi septem sextarios bladi in quibus fratri Matheo de Jausiniaco ex mutuo tenebatur Actum anno Domini MCCXXIX mense januario
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter