utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04921172

Charter Number: 04921172
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1261
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
U p l i frater Yvo miseratione divina humilis abbas Cluniacensis salutem in Domino Notum facimus quod anno Domini MCC sexagesimo mense febroario die martis proxima post octabas Purificationis Bte Marie Virginis in presentia nostra presente venerabili et karissimo fratre nostro Euvrardo priore Sti Martini de Campis Paris concedente et volente ordinatio facta fuit apud Sanctum Martinum coram nobis in hunc modum videlicet cum monasterium Sancti Martini honeratum esset in debito duarum millium librarum et quingentarum librarum turonensium in nundinis Latiniaci que erunt anno revoluto apud Latiniacum solvendarum de qua pecunie summa dictum monasterium obligatum tenetur per litteras sigillo Prioris et nostri conventus sigillatas quod karissimi fratres nostri Johannes prior Sti Nicolai Silvanectensis et Adam sacrista Sti Martini vendant ex nunc omnia nemora apta venditioni videlicet nemora de Noisiaco de Merroliis de Ceverento de Castaneto de Choisiaco de Aneto et de Trusiaco que tempore dicte littere non erant vendita ita quod totalis pecunia que ex venditione dictorum nemorum proveniet recipietur et custodietur apud Sanctum Martinum Paris a karissimis fratribus nostris Laurentio subpriore Sti M de C et Nicholao priore de Aneto et convertenda est in solutione tocius prefati debiti de venditorum consilio predictorum Si vero pecunia ex venditione dictorum nemorum proveniens non sufficeret ad solutionem tocius prefati debiti faciendam baillivi et priores forinseci immediate monasterio Sti Martini subjecti residuum pred debiti cum costamentis et usuris tocius prefati debiti solvere tenentur et ad hoc se coram nobis obligarunt Dictus vero Prior Sti Martini promisit bona fide coram nobis contra presentem ordinationem se non venturum et venditiones minime impediturum sed easdem benigne et gratanter annuet Debet autem fieri venditio dictorum nemorum a festo Purificationis Bte Marie Virginis proximo venturo infra quinque annos subsequentes continue et completos Datum anno et die predictis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter