Charter Document - 04930018
Charter Number: 04930018
Cartulary Title: Cartulaire et censier de Saint-Merry de Paris
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1156 - 1157
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Cartulaire et censier de Saint-Merry de Paris
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1156 - 1157
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Amen [Ludovicus Dei gratia Francorum rex] Si ex caritate proximorum sibi ab invicem quilibet obnoxii sunt multo magis ecclesie sibi subservire debent et omne munus caritatis adimplere Sciant itaque universi presentes atque posteri quod Petrus abbas Sancti Maglorii per assensum capituli cum canonicis Sancti Mederici terram quamdam excambiavit et aliam donavit contiguam terre Sancti Mederici illam videlicet quam dux Hugo capelle Sancti Maglorii ubi nunc est abbatia contulit in elemosinam liberam et immunem et sine omni consuetudine habendam quam monachi in eadem libertate deinceps possidendam predictis clericis transmiserunt ratione excambii Nos vero rogati [ab] abbate concessimus excambium quod ecclesia beati Mederici terram illam in perpetuum habeat quietam sicut data fuit a duce Hugone penitus liberam Quod ut ratum sit in posterum et inconcussum sigilli nostri auctoritate et nominis nostri caractere confirmari precipimus et signari Actum Parisius anno ab Incarnatione Domini MCLVI astantibus in palatio nostro quorum subscripta sunt nomina et signa Signum comitis Theobaldi dapiferi nostri signum Guillelmi buticularii signum Mathei camerarii signum Mathei constabularii Data per manum Hugonis cancellarii